« 7 pertica » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 288b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERTICA7
7. PERTICA, Patibuli species, cui rei suspenduntur. Charta ann. 1354. in Reg. 84. Chartoph.
reg. ch. 235 :
Supplicatio dictorum religiosorumVide supra Furca 1.(Bonævalis diœc. Carnot.)humilis nobis porrecta continebat, quod in dicto loco Bonævallis et ejus pertinentiis, ubi noscuntur habere jurisdictionem omnimodam, altam, mediam et bassam, et exercitium ejusdem,... quod cum contingit per eorum officiales seculares aliquem ad suspendium condempnari, oportet et est consuetum talem condempnatum suspendi in quadam eorum Pertica, vocata gibet, quæ cum magna difficultate et copia gentium, et cum magno labore oportet ipsam incurvari seu protrahi juxta terram ; et interdum, quando in eadem Pertica est cadaver alicujus aut aliquorum, qui ibidem fuerunt suspensi, cum magna abominatione, fœtore atque corruptione descenditur aut inferius incurvatur, ex quibus vix inveniunt aliquem, qui velit ipsam descendere seu trahendo, sicut prædicitur, incurvare ; supplicantes ob hoc humiliter nobis, quod inibi seu prope dictam Perticam in dicta eorum jurisdictione valeant furcas patibulares ligneas aut lapideas cum tribus pilariis construi et erigi facere, et erectas inibi tenere pro condempnatis ad suspendium ibidem ponendis.