![[]](img/image.png)
FURCILLES. Sive furcilla, quibus homines suspendebant. Fest. ubi
Scalig. putat, illa verba, quibus homines suspendebant esse inutile
additamentum Pauli. Dacerius credit, vocem addendam, quibus homines onera
suspendebant : vel Festum loqui de patibulis. Hinc etiam doceri nos, et
Furcilles, et Furcillæ dici, ut caules, et caulæ. Putat enim
legendum Furcillæ, non Furcilla.