« »
 
FURO 1, FURO 2.
[]« 1 furo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 637b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURO1
1. FURO, pro Fur, Ital. Furo. Marculfus lib. 2. form. 22. de servo :
Non Furo, non fugitivo, neque cadivo, etc.
Capitulare Sicardi Principis Beneventani cap. 11 :
De Furone vero et homicida ita stetit, ut si.... furtum in sua patria facere præsumpserit.
Ita non semel in Legibus Luitprandi Reg. Longob. tit. 57. § 1. 80. (6, 27.) Rothar. tit. 94. § 1. tit. 101. § 21. 235. 271. Occurrit etiam in veteribus aliis Legibus apud Baluzium in Notis ad Capitular. pag. 1000. 1017.
[]« 2 furo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 637b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURO2
2. FURO, Viverra, nostris Furon, vel Furet, quoddam animal, inquit Jo. de Janua, et dicitur a furvus : tenebrosos enim et occultos cuniculos effodit, et ejicit prædam, quam invenit. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Furo, Furron, une beste qui prent conilz és terriers. Statuta Arelat. art. 81 :
Nullus teneat vel defferat retia vel pannellos vel Furonem..... nisi habuerit venationem propriam.
Aiter locus exstat in Fugare post Fuga. Vide Fura. Pseudo-Ovidius lib. 1. de Vetula :
Nunc ad cuniculum foveæ munimine tutum
Mittere Furonem, qui dente lacessiat ipsum,
Donec in insidias prætensas retiolorum
Se stimulatus agat, mala cautus ab obsidione.
P. Carpentier, 1766.
Alias Fuiron. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Bel fol. 33. r° :
Le roy Philippe l'an
1315 :
donna audit Guillebaut [] la chasse de toutes bestes à piez clos, à Fuirons, fil, reis et levriers, etc.
Reg. 34. Chartoph. reg. ch. 54 :
Item que nuls ne puist tenir Fuiron, ne rersois, s'il n'est gentix hons, ou se il n'a garenne.
Vide supra Furicus.