« »
 
[]« Fusus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 641c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUSUS
FUSUS, Mulier, vel muliebris sexus, cui Fusus, ut viro gladius et arma, competit. In Lege Angliorum et Werinor. Hæreditas ad Fusum a lancea transire dicitur, quæ ad filias transit. Tomber en quenouille, nostris. Speculum Saxonicum lib. 3. art. 15. § 3 :
Qui expeditorias res, hoc est, arma bellica, postulet, agnatus ex parte gladii esse debet : ad utensilia vero, seu geradam, cognatus, id est, ex parte Fusi, seu mulieris, duntaxat admittitur. Hoir de quenouille,
in Consuetud. de la Rouë d'Indre, in Blesensi pago art. 7. filia patris hæres. Viget Proverbium apud Italos :
Far d'uno lancia un Fuso,
quod est
redurre una cosa grande à tanta estremita che non servi à niente
, apud Academicos Cruscanos. Vide Achmetem Onirocrit. cap. 249. extr. et infra in Gladius.
Fusus Argenteus mulierum sepulcris appensus. Ditmarus lib. 2. pag. 25. de filia Ottonis Magni Imp. Conradi Franconiæ Ducis uxore :
In Ecclesia Christi Martyris Albani in Moguntia flebiliter est sepulta, cujus Fusum argenteum in ejus memoria ibidem est suspensum.
Ita olim Tanaquillæ, Tarquinii prisci uxori, statuam posuere Romani, lanam, fusum et colum tenentem, in probitatis ac virtulis muliebris argumentum, uti testantur Festus, Plinius lib. 8. cap. 48. et Plutarchus Probl. 30. Quippe, ut ait Fulgentius lib. 2. Mythol. :
Laborem manuum et operationem libidinosa mulier non diligit.
Sane cum fusus, feminarum gladius, vel certe scutum dicatur, quo scilicet contra desidiam sese tuentur, admodum vero simile est, inde profluxisse, ut earum insignia in fusis describantur, vulgo lozengiis dictis ; quod, ut censet Scaliger ad Varronem, lauri foliorum speciem referant, quasi laurengiis ; quorum figura eadem est, quæ fusorum. Sed et feminarum sigilla cerea, Diplomatibus appensa, fere semper ea forma ac figura conspiciuntur, in quibus effinguntur dextra aviculam, vel lilium, aut quid simile, tenentes, depictis ad lævam armorum insignibus.
Fusus. Reg. lib. 2. cap. 3 :
Et leprosus, et tenens Fusum, etc.
Ubi auctor Mamotrecti :
Fusus est instrumentum filandi. Fusum quidam dicunt in loco isto breve ventilabrum de foliis palmarum, quod volvitur instar Fusi ; vel instrumentum ligneum cum duabus vel tribus tabellis, quas concutit leprosus quærendo panem.
Græca editio, ϰρατῶν σϰυτάλην, id est baculum, quo gressus suos dirigat. Nam Aquila hoc loco τυφλός habet. Mamotrecto consentit Jo. de Janua. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Fusus, Fusel à filer.