« Gabata » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 002c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GABATA
GABATA, Gavata. Isidorus lib. 20. cap. 4 :
Lancis, Gavata, quasi cavata, g. pro c. littera posita.Perperam Gravata editum. Papias :
Gabata, Patena, vas, quasi cavata.Ugutio :
Simpuvium, genus poculi, quod et Gabata, vel Grabata dicitur.Joan. de Janua :
Gavata, vas escarium, quasi cavata ; et differt a concha, quia hæc est cavata, illa concava.Quibusdam tamen idem ac concha, fuit, ut videre est tom. 4. SS. Junii pag. 756 :
Oblata Gabata seu Concha ex auro purissimo, pensante libras xxx. pretiosisque vestibus.Gloss. Lat. :
Gavata, Vaisseau à garder viandein Sangerman MS :
Vassiau ou vaziau à mettre ou porter viande.Glossæ Basil. : Καύϰους, γάϐατα. Theophanis verba, εἰς τὸν ϰαῦϰον ἔπιες, vertit Miscella, In Gabata bibisti. Est igitur Gabata, seu Gavata, lancis genus. Gabatam dixit Martialis lib. 7. Epigr. 48. Gavatam recentiores aliqui. Fortunatus lib. 11. Poëm. 9 :
Exstat Epigramma Ennodii, quod est 9. cum hoc lemmate :Carnea dona tumens argentea Gavata perfert.
De compostile habente septem Gavatas,hoc est, lances, vel discos. Glossæ Pithœanæ, ex quibus emendandæ Isidorianæ :
Paropsis, Gavata, catinus.
P. , 1766.
◊ Γαϐαθόν, τρυϐλίον, apud Hesych. Vide Maffei Observat. Liter. tom. 2. pag.
275.Gabatæ non semel inter ministeria sacra reponuntur a Scriptoribus :
Gabatæ medianæ anacteæ, Gabatæ liliatæ, Gabatæ collinellatæ,vel potius columellatæ occurrunt etiam crebrius in Hist. Episcopor. Autisiodor. cap. 20.
Gabatæ electrinæ, apud Anastasium in Vitis PP. pag. 71. 165 ;
Gabatæ interrasiles, pag. 121 ;
Gabatæ aureæ Saxiscæ, pag. 72. 165 ;
Gabatæ interrasiles, pag. 121 ;
Gabatæ aureæ fundatæ, pag. 122 ;
Gabatæ aureæ purissimæ interrasiles, filopares, pag. 165. 174. Sunt autem hoc loco Gabatæ, lances seu disci in Ecclesiis, a laquearibus pendentes, cereis vel lampadibus instructi. Idem Anastasius pag. 128 :
Necnon et Gabatas fecit, ex auro purissimo, quæ pendentes in pergula ante altare.Pag. 131 :
Fecit Gabatas sex cum Cruce ex argento purissimo, quæ pendent ante arcum majorem.Guillelmus Bibliothecarius in Stephano VI. pag. 236 :
Gabatas argenteas cum lampadibus obtulit, et continuatim vigiliis ardere præcepit.Adde eumdem Anastasium pag. 118. 165. 174. et Ademarum Cabanensem in Chron. apud Labeum pag. 179. Ademar Histor. lib. 3. cap. 56. ap. Pertz. Script. tom. 4. pag. 141. lin. 23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gabatha, in Actis SS. Maii tom. 3. pag. 393. Junii tom. 2. pag. 150. et pag. 573.
Gabatus, apud Anastasium pagina 46.