![[]](img/image.png)
GADIATOR, Curator testamenti. Obitus et fundationes e veteri Martyrologio MS. Eccl.
Aquensis :
Ipso die PontiusTestament. Florentii de Castellana ann. 1398. ex Schedis Præsidis :Murator obiit, pro cujus anniversario Gadiatores ejus dederunt Ecclesiæ S. Salvatoris xl. solidos.
De quibus Missis sit executor et Gadiator D. Episcopus Forojuliensis.Occurrit hac notione in Testam. Rogerii Vicecomitis Biterr. ann. 1193. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 500. in Statutis Massil. lib. 1. cap. 28. § 4. lib. 2. cap. 44. et infra in Vadium.
P. , 1766.
◊ Testam. Romei de Villan.
ann. 1250. ex Tabul. D. Venciæ : Item constituo et ordino Gadiatores meos ad omnia legata et debita solvenda... dominum Grassensem episcopum et Petrum de Camerata canonicum Forojuliensem, de quorum conscientiis plenius confido, quod sint fideles et utiles, zelatosque salutis animæ meæ.Vide infra Gagiarius 2.