« Vadium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 227b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VADIUM
VADIUM, Wadium, Guadius, Guadia, etc. Vadimonium, pignus,
fidejussio. Ebrardus in Græcismo cap. 19 :
Chronicon Laurishamense :Vado viam, Vado quadrupedem, Vadio, Vadium do :Pro consorte Vador : sonat hoc quod sum fidejussor.
Ornatum quoque Ecclesiasticum, quem Vintherus ambitu simoniæ expilaverat, et in Vadio exposuerat, plurima ex parte recuperavit.Alibi :
Tres libros auro et argento, gemmisque pretiosis exornatos, crucemque auream in Vadio exponenda concessit.Charta Petri Leucorum Episc. ann. 1179 :
Garsierus miles dedit fundum alodii sui in Vadio et sine Vadio.Glanvilla lib. 10. cap. 6. et Regiam Majestatem lib. 3. cap. 2 :
Creditur quandoque ex mutuo res aliqua sub Vadii positione, quod cum fit, quandoque res mobiles, ut catalla ponuntur in Vadium. Quandoque res immobiles, ut terræ et tenementa, et redditus, sive in denariis, sive in aliis rebus existentes.
P. , 1766.
◊ Quam vocem ab Anglo-Sax.
Bad, pignus ; unde Badian, pignus dare, accersendam esse docet Wachterus
in Glossar. Germ. v. Wette, quem consule, ut et Benson. in Vocabul.
Anglo-Saxon.Wadium. Tabularium Prioratus de
Domina in Delphinatu fol. 80 :
Facio autem hoc donum pro salute mea, et pro Wadio, quem ad finem daturus sum, ut quacunque morte præoccupatus fuero, deinceps de hac vita sine Wadio et confessione non exeam.Id est, non facta eleemosyna. Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 73 :
Quæsivit Wetenan solidos a Monachis Rotonensibus in Wadio pro duabus Salinis habentibus xi. capitellos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wagium, in Tabul. S. Sergii Andegav. : Haimelinus Boitellus dedit duos arpennos prati in Wagium pro xxiv. solidis et viii. denariis, quos pro ipso emendavit Daibutus Abbas. Wage,in Charta ann. 1302. ex Chartul. 21. Corb. fol. 101.
P. , 1766.
◊ Wagiere, pro
Hypotheque, in Charta ann. 1255. ex Chartul. Monast. fol. 1 : Et ce cist eritage estoit amconbreis de Wagiere ou de sans(cens)ou d'autre chose, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadium, Res ipsa in pignus data. Charta Ludovici Comit. Bles. ann. 1197 : Qui Vadium clerici vel militis, vel alicujus servientis mei habebit, non tenebit illud ultra viginti dies nisi sponte sua, et tunc sine causa vendere poterit. Vadium plegiidicitur alibi. Vide in Plegius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gagium, Eodem intellectu, in Charta Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1174. apud Marten.
tom. 1. Anecd. col. 576 : Ne alicui Judæo in eadem villa die ac nocte, nisi per legitimum testimonium, Gagium aliquod, sive equum, sive bestiam aliam liceat recipere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadimonium, Eadem notione, in Literis Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1145. tom. 1. Ordinat.
pag. 10.Wadius, Fidejussor, sponsor, vas. Capitula ad Legem Salicam cap. 1. § 8 :
Liber, qui se loco Wadii in alterius potestatem commiserit, etc.Lex Alaman. tit. 3 :
Roget sibi eum reddere, et donet legitimum Wadium, ut illam culpam illi servo concessam habeat.Ita in Lege Bajwar. tit. 1. cap. 6. § 3. tit. 10. § 3. etc. Ubi quandoque idem videtur quod Vadium. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 29 :
Liber, qui se loco Wadii in alterius potestate commiserit.Cap. 65 :
Semetipsum in Wadio pro servo dare studeat.Annales Francor. ann. 777 :
Saxones reddiderunt per Wadium, et spoponderunt se esse Christianos, etc.Odo Cluniac. lib. 1. de Vita S. Geraldi cap. 24 :
Scilicet quod debitum Wadii nequaquam debitori relaxare solitus erat, omnino falsum est, etc.
Wadia, Fidejussor. Lex Longob. lib. 2. tit. 21. § 9 :
Si quis alii Wadiam et fidejussorem de sacramento dederit, etc.Adde § 10. 12. 14. 15. etc. tit. 30. 33. 34. 50. 55. lib. 3. tit. 3. § 10. Roth. 365. 255. Luitpr. 15. 36. 37. (3, 1. 5, 7. 8.) Carol. M. 72. 108. Roth. 225. Lothar. I. 75. Roth. 366. Ludov. II. 1. Charta ann. 765. apud Brunett. Cod. Dipl. Tusc. tom. 1. pag. 590. post subscriptiones testium et notarii :
Dedit wadia Gunterid Bonulo de solid. quattuor et fidiussore posuet, etc.
Guadius, Guadium. Herardus Turonensis Archiep. in Capitul. cap. 42 :
Non constringantur per Guadios vel sacramenta.Vetus Notitia apud Beslium pag. 224 :
Unde judicatum est a domno Comite, et ab omnibus suis circumstantibus, quod prædictus Launus eumdem alodem secundum legem et judicium per Guadium suum eidem Isarno reddidisset, quare eum inquietaverat, cum lege et fide facta.Charta Heccardi Comitis Augustodunensis in Tabulario Prioratus Persiaci in Burgundia apud Perardum :
Ut sicut per instrumenta Kartarum vobis tradidi, et per Quadium et andalugum, seu per istos breves commemoratum habeo.In alia apud eumdem habetur, seu per Guadium et andelagum. Proinde emendanda formula 183. apud Lindenbrog. per meos Wadros aut andelangos : legendum enim Wadios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ponere per Vadium, Idem quod Vadium dare infra. Charta ann. 1298. apud Kennet. in Antiq.
Ambrosd. pag. 334 : Præcipimus tibi sicut alias præcepimus quod ponas per Vadium et salvos plegios... quod sint coram justitiariis nostris.
Vadium Dare juri standi, vel rectum faciendi, quod Vadium recti vocant. Leges
Henrici I. Regis Angl. cap. 52.
Per judicium recti vadimonium dare,ibidem. Charta Alamannica 90. apud Goldastum :
Post hoc testimonium dedit Odathartus Wadium Folchroho Misso, ut esset paratus in præsentia Domini Imperatoris in placito generali justitiam faciendi.Dare Wadia de placito, in Notitia ann. 972. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 150. Tabularium Vindocinense fol. 117 :
Comes Burchardus puer honorem Vindocinensem obtinens, ætatis puer, senili maturitate, ipse faciens emendationem, Vadimonium rectitudinis tradidit,ann. 1077.
Dare Vadium in misericordia pecuniæ suæ, hoc est, ni fallor, ita ut in arbitrio sit domini Vadium reddere. Charta
Henrici I. Regis Angliæ apud Ricardum Hagustaldensem :
Et si quis baronum meorum forisfecerit, non dabit Vadium in misericordia pecuniæ suæ, sicut faciebat tempore patris mei vel fratris ; sed secundum forisfacti modum ita emendabit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wadium, Guadium dicitur de eo quod rei alicujus signum ac symbolum est : hinc
festuca quam in signum atque pignus translatæ possessionis tradebat emptori venditor,
Wadium appellatur. Charta Salomonis Ducis Britonum ann. 860. apud Marten. tom. 1.
Ampl. Collect. col. 14 : De omnibus quæ ad memoratum monasteriumUbi procurator, qui alterius vices gerit, intelligi potest : at prior notio certa videtur ex Placito ann. 971. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occit. col. 123 :(Prumiense)pertinent, quæ sub nostra scilicet erant potestate, per Wadium nostrum eum revestivimus.
Et multo plures alii communi voto decreverunt judicantes, ut tali ratione que ibi proclamavit per Guadium suum, id est per festucum de vite ipsas res superscriptas in manu Ameii Episcopi reddidisset, et guirpitionem effecisset, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadatio, Pignus, fidejussio. Charta inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novæ edit. col.
270 : Aliud etiam fecit donum ut quidquid monachi possent adquirere de feudis ad se pertinentibus emtione, sive donatione vel oblatione, seu Vadatione, esset liberum et immune.Nescio an idem sit
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadiaco, in Charta ann. 1248. apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 270 : Cæterum admittimus ut Vadiaco civium in Witstock sint quatuor solidi, Vadiaco autem hospitum ibidem sub pœna sit octo solidorum.Vide mox Vadiatura, p. 231. col. I.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadiamentum, ut Vadium, Pignus, in Leg. Norman. apud eumd. tom. 7. pag. 278 :
Recordationem curie super hoc postulare poterunt et habere per eos qui duelli Vadiamento affuerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadimonium, Eodem significatu. Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 177 : Et suum Vadimonium dare voluit se vidisse et audisse quod prædictus Herbertus jam dictam terram annuit.Ibid. fol. 192 :
Otho Mathua tradidit in Vadimonium terram quandam quæ est apud Mortarios Geminos.Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1369 :
Clamabat etiam de jure hospitari apud Abbatiam S. Vandregisilli quot vicibus vellet in anno et quietari Vadimonia sua, quæ pro expensis suis in villa mitterentur.Charta ann. 1181. ex Tabul. S. Urbani :
Si fundus terræ Monachis aut Sacerdoti datus fuerit, Monachorum erit, ni Vadimonium fuerit, de quo Sacerdos tertiam partem habebit.Adde Thomasser. in Biturig. pag. 195.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vademonium, in Tabul. Pontisar. : His itaque ecclesiæ datis et super altare, ut dictum est, Vademoniis ab omnibus datoribus positis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadimoniare, Pignori ponere, Gall. Engager. Chartul. Eccl. Apt. fol. 71. v° :
Tali autem tenore ne Vadimoniare, vel vendere, vel aliquo modo alienare absque consilio canonicorum eum honorem possis.Charta Henrici IV. Imper. ann. 1113. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 632 :
Ea videlicet conditione ut nec præfatus Abbas, nec aliquis successorum....... quicquam de eisdem bonis alicui beneficiare, sive Vadimoniare præsumat.
In Vadimonium conferre, in Hist. Mediani Monast. p. 258.
In Vadimonium mittere, apud Stephanot. in Antiq. Aurel. MSS. pag. 478.
Vadium Mortuum, est Hypotheca creditori sic oppignerata, ut fructus, quos durante tempore
oppignerationis producit, omnes fiant creditoris, idque sine computo inde debitori
faciendo. Ita Cowellus lib. 2. Instit. tit. 4. § 1. Regiam Majestat. lib. 3. cap. 2. § 5 :
Item invadiatur res quandoque in mortuo vadio, quandoque non ; dicitur autem Mortuum Vadium illud, cujus fructus, vel redditus percepti interim, in nullo se acquietent.Quæ quidem vadii mortui species pro usuraria semper habita est. Ibidem lib. 3. cap. 5. et Glanvilla lib. 10. cap. 8 :
Cum vero res immobilis ponitur in vadium, ita quod inde facta fuerit seisina ipsi creditori, et ad terminum, aut ita convenit inter creditorem et debitorem, quod exitus et redditus interim se acquietent, aut sic quod in nullo se acquietent. Prima conventio justa est, et tenet, secunda injusta est et inhonesta, quæ dicitur Mortuum Vadium, sed per curiam domini Regis non prohibetur fieri, et tamen reputat eam pro specie usuræ. Unde si quis in tali vadio decesserit, et post mortem ejus hoc fuerit probatum, de rebus ejus non aliter disponetur, quam de rebus usurarii.Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. 2. sect. cap. 8 :
L'autre maniere d'usure si est en mortgage. Mortgage est dit, quant cil, qui tient la chose en gage, en a les fruits et les issues, et ne contrevient en la déte. Si comme aucun baille à un autre sa terre en gage pour 20. livres, quant cil, qui tient la chose reçoit les issues par dessus son chatel, tout est tenu à usure.Alibi :
Mortgage est qui de rien ne sera aquitté, si comme quant aucune terre est baillée en gage pour cent sols, par tel convenant, que quant cil, qui l'engage, la voudra avoir, il rendra les cent sols. L'en appelle vif gage, qui se aquitte des issues ; si comme quant l'en baille en gage une terre pour cent sols jusques à trois ans, qui doit être rendue toute quitte en fin de terme ; ou quant terme est baillié jusque à tant que les deniers, qui sont prestez, soient traiz des issues de la terre.Exstat in libro Anglico Justice of peace pag. 148.
Forma de morgagio feoffando per debitorem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gagium Mortuum, Eodem intellectu, in Tabul. Eccl. Dolensis : Propter hoc volunt quod dictum Capitulum habeat in pignus et Gagium mortuum omne jus quod dicti conjuges habent in decimis bladorum in territorio de la Blachonaie usque ad vii. annos. Et est expressum formaliter quod fructus a Capitulo percipiendi non computabuntur in sortem, et quod dicti conjuges dictas decimas redimere non poterunt durantibus vii. annis invito Capitulo. Elapsis vii. annis dicti conjuges eas redimere poterunt, quandocumque plene simul solvent xxx. libras. Et quamdiu a prædicta solutione cessabunt, dictum Capitulum dictas decimas in Gagium mortuum possidebit, fructibus earum in sortem non computandis.
◊ Appellationis rationem eam esse putat Littleton sect. 132.
quod ejusmodi vadium pereat et moriatur debitori, si condicta die summam
pecuniæ, pro qua prædium impignoratum est, non exsolvatur ; contra creditori perinde
pereat, si exsolvatur. Unde vivum vadium dici ait Edw. Cokus,
quod nunquam moritur ex aliqua parte, quod ex suis proventibus acquiratur. Multa habet hoc loco Littleton, et sectionibus seqq. de mortuo vadio.
Mortuum Vadium Practici etiam nostrates vocant feudum, seu prædium, quod a parentibus datur
liberis in maritagium, vel per testamentum, quo, ut et reditibus, ii fruantur, donec
constituto tempore redimatur. Aresta Parlam. in oct. Nativ. B. M. ann. 1259. fol. 95 :
Balduinus D. Bellævallis dedit in maritagium filiæ suæ 800. libras, et pro ipsa pecunia tradidit ipsi centum libratas terræ de feodo Regis in Mortuum Gagium, etc.Petrus de Fontaines in Consilio :
Més se deniers furent donné en mariage, et la terre baillie à mort Wage por les deniers après le mort à la fille, qui n'a point d'oir de son corps, demorra la terre por la moitié del nombre au mari, ou à son oir, etc.Hujusmodi mortui vadii mentio est præterea in aliquot Consuetudinibus municipalibus, Insulensi nempe art. 27. et aliis locis, et Artesiensi tit. 39. apud Butilerium in Summa rurali, etc.
Gagium-Plegium. In
Consuetud. Normanniæ art. 28. 108. 189. et seqq. et 366. Gageplege.
MS. :
Vide Basnag. in art. 185. Consuet. Norman.Nous les scaurons bien maintenirA cognoistre preu ou dommaige,Nous passerons Plaigier Gaige.
Vadium Plicare. MS. :
Devant le Roi sont li Gages ploié,Des deux Barons qui ne sont gueres chier.
P. , 1766.
◊ Pignori ponere. Charta
Bern. de Balescamp milit. ann. 1238. in Chartul. Montis S. Mart. part. 1. ch. 100 :
Obligavi me et meos hæredes, meo Vadio plicato, secundum morem patriæ, in manibus scabinorum supradictorum, ad omnia prædicta in singulis articulis firmiter observanda.
Vadium ad Remanens. Concilium
apud Clarendonam ann. 1163. cap. 4 :
Excommunicato non debent dare Vadium ad remanens, nec præstare juramentum ; sed tantum vadium et plegium standi judicio Ecclesiæ, ut absolvantur.Ita apud Bromptonum, ubi Matth. Paris habet ad remanentiam.
Vadia, Stipendia, nostris Gages. Bromptonus in Ricardo I :
Et dedit unicuique eorum,Comput. ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. cxciii :(Militum)Vadia sua et liberationem ab illo die usque ad proximum Pascha sequens.
Hugo piscator pro suis Vadiis. xl. sol..... Luparius pro suis Vadiis duorum mensium, lvi. sol.Conventio inter Carolum Provinc. Comit. et Arelat. ann. 1251 :
Quandocumque ibunt cum domino Comite habebunt ab eo stipendium sive Vadia.Charta Johannis Reg. Franc. ann. 1351. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1467 :
Cum 400. hominibus armorum et 800. servientibus retinuerimus ad nostra Vadia consueta, etc.Occurrit præterea tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 483. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 74. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britann. col. 677. et Menester. Hist. Lugdun. pag. 136.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gadia, Eodem significatu. Litteræ ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 152 :
Concedentes dicto procuratori nostro plenam et liberam potestatem, ac speciale mandatum et generale dicta Gadia seu stipendia quantacumque et qualiacumque sint, petendi et recipiendi a quibuscumque thesaurariis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gagia, Eadem notione. Leges Palat. Jacobi II. Reg. Majoric. inter Acta SS. tom. 3. Jun.
pag. lxxxii : Si absentes a curia sua Gagia sive quitationes reciperent, etc.Litteræ Roberti Reg. Siciliæ ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 151 :
Infrascripta Gagia statuimus... Prædicta vero Gagia solvi et fieri mandabimus successive per terminos oportunos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadium, Merces, honorarium quod ex officio competit. Statutum Caroli VII. Reg. Franc.
apud Marcellum Hist. Paris. pag. 476 : Absque tamen aliquorum a nobis propterea perceptione Vadiorum locum inter eos assignare teneantur.
Guadia. Ugutio, et Joan. de
Janua : Guadia,
debita constitutio. Notitia Judicati in Tabulario Casauriensi :
Ipse Majo per inquisitionem, et per idoneos homines Guadiam dedit ad probandum.Chronicon Farfense pag. 653 :
Tunc ab omnibus decretum est, ut idem Pando Guadiam cum suis ad partem Palatii daret, et componeret juxta edicti paginam de ipso Judicatu incenso.Infra :
Et Guadiam de compositione juxta legem dare fecerunt.
Vadiare, Guadiare, guadium constituere, vel guadia firmare, Ugutioni.
Gloss. Lat. Gall. Guadiare, Gager, fermer. Leges Alvredi Regis West-Sax. cap. 1 :
Si quis autem Vadiet, quod fieri justum sit, et transgrediatur, etc.Statuta Humberti Bellijoci apud Acher. tom. 9. Spicil. pag. 184 :
Si quis portaverit pannum intra operatorium ad faciendum indumentum, non debet Vadiari ab eo in operatorio, nisi ab illo cujus pannus erat, si non fuerit pagatus.Chronicon Farfense pag. 666 :
Si autem aliqua querimonia adversus hujus monasterii rectores insurrexerit de jam dictis rebus,...... nostræque acclamaverint clementiæ præsentiam, Comes noster et Missi nostri discurrentes, seu Ministri Reipublicæ, faciant ambas partes in nostram audientiam Guadiare.Vetus Notitia apud Beslium in Episc. Pictavensibus :
Postea vero Presbyteri Guadiaverunt, quod injuste ita sane fecerant, et illorum extitit fidejussor Launo Abbas.Alia Notitia Judicati apud Gallandum de Franco alodio pag. 296 :
Guadiavit ergo Heudo Comiti per judicamentum curiæ ejus forisfactum invasionis et injustitiæ suæ ; et cum deinde judices, quid in guadio contineretur, Heudo interrogaret, responderunt judices : Quantum Comiti placeret.Concilium Insulanum ann. 1234. can. 9 :
Quicumque auctoritate vel temeritate propria Ecclesias, vel Ecclesiasticas præbendas pignoraverit, vel Guadiaverit, etc.
Gathgiare, Guagiare. Tabularium monasterii Deiparæ Sanctonensis fol. 23 :
Nobis baculo in cartula pendente Gathgiavit.Charta Mauritii d'Arablay, in Tabulario Vindocinensi fol. 201 :
Et recognovit, quod in præfato hurgo, et taliata nihil habebat, et quod injuste calumniatus fuerat, et inde Guagiavit rectum cum cornu cappæ suæ Domino Roberto Abbati.Stero in Chron. ann. 1251. de Frederico II. Imp. :
Veneno extinctus sepultus est..... tam occulte, quod multi per annos 40. Vadiabant eum vivere.Vide suo loco.
Wadiare in Prætorio et Wadium suum in judicio comprobare, in Statut. Archiep. Bremens. ann.
1246. Vide Leg. Longob. lib. 3. tit. 1. § 43. Lothar. I. 43. Capitula Ludovici Pii ann. 826. edita a Labbeo
in Conciliorum editione cap. 6 :
Si forte quispiam aliquem mallaverit, et ille, qui mallatus fuerit, dixerit eum servum suum esse,.... jubemus ut præsentialiter inter se Wadient, ut ad primum, vel secundum, vel tertium placitum causam ipsam definiat.
Invadiare, Pignori ponere, Engager, Quasi rem in vado ponere, id est, tuto,
accepto pignore, alicui dare. Notum proverbium apud Terentium et Plautum :
Res in vado est,unde forte nata vox vadium et Invadiare. Leges Edwardi Reg. Angl. cap. 35. de armis :
Non debent illa Invadiare, nec extra regnum vendere, etc.Burkhardus de Casib. S. Galli cap. 11 :
Calicem aureum... Invadiavit, etc.Occurrit passim. Enwagement, pro Engagement, in Charta ann. 1311. ex Chartul. 21. Corb. fol. 295. v°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ingagiare. Eodem intellectu. Charta ann. 1096. ex Tabul. S. Albini
Andegav. : Pactionem etiam talem cum prædictis monachis fecerunt ut de terra vel possessione jam dictæ curtis quæ sibi remanebat nihil unquam venderent aut Ingagiarent, nisi ipsis monachis : casati etiam sui, si de ipsa terra vel possessione aliquid vendere vel Ingagiare voluerint, hoc prius offerent illis duobus fratribus superius nominatis.
Vadium in duello, seu monomachia, appellabant rem quamvis, quæ vice pignoris ab eo, qui
provocabat, in medium projiciebatur coram judice ; quo quidem facto verum se dicere, vel
ab objecto crimine non modo se innocuum esse, sed id etiam duello adversus quemlibet
probaturum profitebatur. Tum enim accusator, aut quivis alius, pignus a terra tollebat,
eoque ipso duellum amplectebatur. Skenæus ad Regiam Majestat. lib. 3. cap. 23 :
Vadiatur duellum, cum actor, sive appellans, querelam suam proponit, eamque duello per se vel per suum campionem se probaturum offert. Et reus sive appellatus affirmat contrarium esse verum, et se vel suum campionem in sui suæque causæ defensionem ad duellandum affert. Hinc inde dantur Vadia ; ab actore vadium disrationandi ; a reo vadium defendendi, quod in hoc regno fit. cum duelliones hinc inde chirothecas offerunt.Vetus Charta :
Sed quia ipse erat debilis corpore,...... quidam nepos ejus nomine Guitcelinus dedit Vadimonium duelli judicio curiæ pro eo, et venerunt in campum ad faciendum duellum, etc.Litteræ Philippi Reg. Franc. ann. 1186. tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 75 :
Et si homines de Boscum. Vadia duelli temere dederint, et præpositi assensu, antequam tribuantur obsides, concordaverint, duos solidos et sex denarios persolvat utriquePhilippus de Bellomanerio cap. 61 :(uterque ;)et si obsides dati fuerint, septem solidos et sex denarios persolvat uterque.
De tos cas de crieme on pot apeler ou venir à Gages, si li accuseres en veut fere accusation, selont ce que apiax se doit fere ; car il convient, que cix, qui est apelés, se deffende.Qui porro vadium tollebat, dicebatur illud operire. Harduinus de la Jaille in Tractatu MS. du champ de bataille :
Et si aucun des parties se partoit après jugement assis, Gaige jetté et couvert, sans la licence ou bonne seureté, icelui partant doit estre tenu et prononcé pour convaincu.Vide Duellum 3.
P. , 1766.
◊ Unde Oultrer gaiges
dicebatur, cum datis et receptis vadiis, peragebatur duellum. Libert. villæ de
Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 60. art. 8 : Jasoit ce qu'il se soient combatu, et il se puissent accorder entr'eulx, il s'en pourront yssir et départir en payant cent sols Tournois d'amende ès dessus nommez ou à l'un d'eulx, sanz autre punicion, et enporteront leurs armeures quittes et délivrées en l'un cas et en l'autre ; et se li Gaiges est oultrez, l'amende sera sur le vaincu, selon la coustume du païs.Vide in Duellum 3.
Vadiare Bellum, seu duellum. Bromptonus :
Alii vero dixerunt, quod Comes nec Baro, nec aliquis Regi subditus bellum contra Regem in appellatione sua de lege potest Vadiare ; sed in toto ponere se in misericordia sua, et emendas sibi offerre competentes.Tabul. B. M. de Bono nuntio Rotomag. :
Et vidit duellum inter duos homines Vadiari in curia dictorum Religiosorum super mehaingnio.
Judicium Ferri vel Aquæ Vadiare, in Legibus Adelstani Regis cap. 30. id est, purgationem criminis sibi impositi
per hæcce judicia offerre.
Legem Vadiare. Vide
Lex.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadiare Mulierem, Eam sibi in sponsam pignore asserere. Statuta Cadubrii lib. 2. cap. 98 :
Mandamus quod si quis sine voluntate patris mulieris eam Vadiaverit, vel desponsaverit, vel juraverit... in 50. lib. P. condemnetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gajare, Aliquem pecunia corrumpere. Inquisitio ann. 1268. ex Schedis Præsid. de
Mazaugues : Quia juvit ibi ad Gajandum homines de Arelate et aliunde pro segnoria domini Barralis.
Vadiare de Servitio dicebantur vassalli, cum notum faciebant domino sese ab ejus homagio recessuros,
nisi eorum Pari jus seu rectum faceret. Ita passim in Assisiis Hierosolym. MSS.
cap. 205. 206. 207. ubi formula vadiandi servitium sic describitur :
Nous tous en semble, et chascun par soi vous GajonsCap. 207. al. 287 :(vel Gageons)dou service, que nous vous devons, tant que vous aiez rendu à nostre Per son fié, ou ne dites raison pourquoi vous ne le devez faire.
Et tous les homes dou Roy requistrent au Roy que il s'en soffrist de ce, que il avoit enci lor Per congée, et que se il s'en soffroit, et menoit Messire Raoul par esgart de sa Court, que ils li Guageroient tous ensemble, et chascun pour soi, dou service que ils devoient, tant que il eust fait leur requeste.Et cap. 24 :
Sont les cas ausquels on peut Gager de service le Seigneur, ou le conjurer de sa foi.Vide capp. seqq.
Diswadiare, Rem oppigneratam redimere, Desgager. Charta Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1169. apud Marten. tom. 6. Ampl.
Collect. col. 239 :
Tali tenore stat wadium, quod non Diswadiabunt illud nisi ad suum retinere, et quod de manu sua decimam non ejiciant.Chronologia Augustinensis Cantorberiensis :
Carta de terra, quam Abbas Hugo Diswadiavit de Wiberto de Thaneto.Charta Richardi de Porcomortuo in Hist. Abbat. S. Cathar. Rotom. :
Quousque pecunia nostra, de qua omnes illas res debent Diswadiari, ab uxore ejus et filio nobis reddatur.
P. , 1766.
Devadiare, Rem oppigneratam redimere, practicis nostris Dégager, alias
Débailler. Charta ann. 1195. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 141 :
Heldebertus factus monachus in ecclesia S. Taurini, partem hereditatis suæ donavit ecclesiæ, reliquam partem invadiavit ipse, et frater suus Devadiavit.Lit. remiss. ann. 1457. in Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 75 :
Si tu ne delivres aujourd'hui le cousteau, que tu me baillas Dimanche en gaige de quatre deniers, tu ne le Débailleras jamais.
Disvadiare, Pignori capere, vel pignus auferre et retinere. Charta Reginaldi de Bosco in
Hist. Abb. S. Audoeni Rotomag. pag. 436 :
Neque nos possumus vel debemus in prædicta foresta aliquem Disvadiare propter aliquot forisfactum, nec capere propter aliquam manuum operationem, quam in ea faciat.Charta ann. 1054. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Et si ita non fecerint, licentiam dederunt Bertranno Monaco ut Disvadient eos infra treugam et foras treugam.Hac notione Desgager, usurpant Consuetudines S. Aniani art. 5. Stampensis art. 154. Montargensis cap. 4. art. 12. 13. cap. 18. art. 6. Camerac. tit. de Actionib. artic. 4. 5. Desengager, in Consuet. S. Severi tit. 14. art. 2.
Divadiare, Eadem notione, Pignori capere, in pignus retinere. Leges Henrici I. Regis Angl.
cap. 23 :
Si quis blodwitam... et hujusmodi forisfaciat, et inde veniat sine Divadiatione, vel calumnia, placitum domini sui est.Cap. 41 :
Si quis autem, ubi forisfecerit, retentus vel Divadiatus sit, plene componat.Cap. 57 :
Si inter eos homines disceptetur in curiis super accusationibus, alternatim sibi rectum faciant in causis suis nisi quis retentus, vel Divadiatus sit, vel plegiatus pro culpa sua, etc.Cap. 80 :
Aut Divadietur aut retineatur ibi malefactor.Adde cap. 41. et 94.
P. , 1766.
◊ Deswaigier, eodem
sensu, in Charta ex Tabul. Camerac. Desgager idem perinde sonat, in Lit. remiss.
ann. 1378. ex Reg. 113. Chartoph. reg. ch. 282 : Lequel sergent print l'un après l'autre(les exposans)aus corps et aus draps moult felonnessement, pour les vouloir despoiller et Desgager.
Vadiare, Gagiare, Guagiare, Eodem etiam significatu, Pignus a debitore
invito auferre, præsertim ex sententia judicis. Charta Durandi Episcopi Cabilonensis, inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col.
247 :
Ita tamen quod non possunt Vadiare in claustro ; sed quando ille, qui forefecit, recedit a claustro, tunc possunt emendam levare, secundum quod forefecit.Charta ann. 1199. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feudor. pag. 683 :
Pro forisfacto quod Vicecomes faciat, vel pro debito quod ipse debeat, non potest aliquis eum in Vicecomitatu Vadiare.Litteræ Guidonis Nivern. Comit. ann. 1231. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 118 :
Præpositus noster Nivernensis tenebitur censam levare secundum transcriptum quod ei tradiderint dicti quatuor burgenses, et eciam Guagiare, si opus fuerit, sed propter hoc nullam habebit emendam.Consuetudines MSS. Solemniaci in Arvernis :
Creditor, qui habebit domum apud Solignac, poterit ibidem debitorem suum autoritate propria Gagiare ratione debiti ibidem contracti.Concilium Avenionense ann. 1279. cap. 1 :
Occupare, detinere, pignorare, seu Gadiare, etc.Charta ann. 1292. apud Perardum pag. 564 :
Quod præpositus Tornodori..... non potest, vel non poterit Gagiare, vel facere gagiari, nec justitiam exercere in villa S. Michaelis prædicta, etc.Libertates oppidi Montis-Regalis in Sebusianis ann. 1287 :
Si Miles, vel quilibet extraneus debeat debitum alicui Burgensi Montis-Regalis, Præpositus, vel alius de familia domini debet ire cum creditore, vel sine creditore, sine aliqua contradictione, et sine dono et mercede ad Gagiandum debitorem, et eum gagiare.Assisiæ Hierosol. cap. 113. de Sponsoribus :
Si ledit pleige dit que il n'a de quoi il lui puisse faire que pleiges, l'autre li doit dire, Fournissés en l'assise, et il la doit fournir ensi, que il doit jurer sur sains, que il, ne autre pour lui n'a dou sien à couvert, ne à descouvert dequoi il puisse faire que pleige, que la robe de son vestir, et dras de son lit ; et se pleige fit ledit serment, il fournit l'assise, que l'autre ne peut, ne ne doit Gager par l'assise la robe de son vestir, ne de son lit, si convient il que il seuffre tant, que il trove aucune chose dou sien, que il puisse Guager, etc.Litteræ Caroli V. Reg. Franc. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. pag. 385 :
Que doresnavant vous ou aucuns de vous, ne Gagez ou contraignés, ou souffrés estre Gagés ou contraints, comme que ce. soit, en corps ou en biens, etc.Ita vocem Gager usurpant Consuetudines aliquot municipales, Senonensis art. 129. Burbonensis art. 134. Baïonensis tit. 8. art. 11. tit. 26. art. 13. Melodunensis art. 327. 328. Calvimontensis artic. 96. Victriacensis art. 120. Bituric. tit. 10. artic. 5. Altisiodor. art. 171. etc. Dégager, eadem notione, Consuetudines S. Aniani art. 5. Sellensis art. 2. Feritatis Imbaldi art. 7. Tremblajensis art. 7. et aliquot aliæ.
◊ Pignerationem duplicem statuunt Jurisconsulti, unam scilicet
quæ fit invito debitore, quam pignus coactivum vocant ; alteram, quam debitor ipse
sponte præstat, pignus conventionale appellatam. Prior pigneratio fit ut plurimum
judicis auctoritate, qua creditor domum debitoris ingreditur, inque rem ipsius, in debiti
sibi statuta die exsolvendi securitatem, involat et manus injicit, ni debitor die
præterita debitum exsolvat, distrahendam et subhastandam. Idque ἐνεχυράζειν dicunt Græci, pignora capere invito debitore, ad discrimen
ἐνεχυριάζειν quod est pignus dare et radere. Ἐνεχυράζειν τὴν οἰϰίαν, apud Demosthenem contra Everg. domum
debitoris vi, eoque invito, ingredi, et pignora auferre, quod vetatur in Deuteron. cap.
24. v. 10. 11 :
Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus, ut pignus auferas ; sed stabis foris, et ille tibi proferet pignus quod habuerit.Ubi versio 70. Interpret. οὐϰ εἰσελεύση εἰς τὴν οἰϰίαν αὐτοῦ ἐνεχυράσαι τὸ ἐνέχυρον αὐτοῦ. Ejusmodi vero pigneratio coacta, Pragmaticis Gallis
Gageria dicitur, quæ fit ex vi contractus obligatorii, vel sententiæ, aut aresti contra
debitorem lati, cujus res mobiles in Regia manu ponuntur, et sequestrantur. Charta ann. 1151. tom. 1. Macer. Insulæ Barbaræ pag. 84 :
Stephanus de Villars pedesticum de Roccataillia...... misit Girino seneschalcho et Lugdunensi Ecclesiæ in Gageriam, pro decem millibus solid. Lugdun. monetæ.Charta Joan. Briennensis ann. 1200. in Tabul. Campaniæ Thuano pag. 270 :
Et octingentas libras, quas posui in Gageria, quam a fratre meo accepi.Alia Gaufredi D. Joinvillæ Senescalli Campan. ann. 1190. pag. 71 :
Si absque ipsius licentia de prædictis terris amodo dividerent, vel in vadium sumerent, emptionem suam et Gageriam amittent.Institutiones Capituli Gener. Cisterciens. dist. 11. cap. 3 :
Gageriæ autem ulterius non accipiantur, exceptis feodis nostris, secundum quod a jure est concessum, etc.Eadem habent ferme Statuta antiqua Cartusiens. 2. part. cap. 32. § 29. Libertates Oppidi Jasseronis in Sebusianis ann. 1283 :
Item concedimus, ut nullus teneatur accipere pignus, vel Gageriam, a nobis, vel ab aliquo alio, nisi plus tertio valuerit, quam illud, pro quo offertur, etc.Ita usurpant veteres Chartæ apud Roverium in Reomao pag. 232. 233. 236. 240. quæ potissimum sunt de prædiis in Gageriam datis. Iis adde Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 192. Marten. tom. 1. Anecd. col. 868. et Gall. Christ. tom. 4. inter Instrum. col. 597.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gatgeria, Guatgeria, in Chartul. S. Petri de Domina fol. 63 : Octavam partem decimariæ de Thedesio accepit D. Hugo prior in Guatgeria de Petro Bruno pro 100. sol. Valencianis. De hac Gatgeria fuit fidejussor dom. Aynardus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadium, Eadem notione. Charta Stephani Noviom. Episc. ann. 1214. apud D. Brussel
tom. 1. de Usu feud. pag. 311 : Nos pro quibusdam Vadiis Meldensis Ecclesiæ quæ præpositus Comitissæ detinebat, villam invenimus suppositam interdicto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gadium, pro Vadium, Pignus. Tabul. S. Victoris Massil. : Dodonus misit pro Gadio unam sechuram prati quæ est sub ponteillari de Mota.Ibidem :
Martino non permiserunt suum Gadium dare sicut decet.Chartul. majus ejusdem Monast. pag. 102. v° :
Ego Rostagnus et uxor mea Constantiana donamus Gadium nostrum ex omnibus laboribus nostris et ex omnibus acquisitionibus nostris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vagium, Eodem intellectu. Charta Ludovici Reg. Franc. ann. 1153. apud D. Brussel
tom. 1. de Usu feud. pag. 275 : Quia in Vagio S. Mammetis facta est, et ad eum nihil pertinet, etc.Charta ann. 1174. apud Rymer. tom. 1. pag. 38 :
Pro amore filii sui ad pacem revertantur, si Vagium et plegium dederint standi in judicio de hiis, quæ ante gwerram forisfecerunt.Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1636 :
In villa autem Alpici vel omni terrario, si sanguis effusus fuerit, vel facta seditio, vel Vagium belli datum, meum est judicare.
Vadare, Fidejubere pro alio, vel in vadem se dare. Glossæ Isid. :
Vadatur, promittit, pollicetur, fide dicit.Flodoard. lib. 4. Hist. Remens. cap. 19 :
Pro quo facinore Vadatus in hac Synodo, centum libris argenti pacatur cum præfato Stephano Episcopo, etc.Adde Baldricum Noviom. lib. 1. cap. 65. lib. 2. cap. 1.
Revadiare, Rewadiare, Reguadiare, Eadem qua prius notione, Vadium
dare pro re quavis. Chartæ Parensales form. 6 :
Sic ei in præsenti fuit judicatum, ut ipsum servitium sancti illius, unde negligens aderat, ipsi Advocato sancti illius Rewadiare deberet, quod ita et fecit, et seipsum ad servitium sancti illius ibi se in præsenti recredidit.Vetus Charta apud Beslium pag. 176 :
Sic ad præsente ipsa falsitione per ipsa Charta Rewadiaverunt, et in servitium S. Juniani de parte genitore eorum Allifredo se cognoverunt, et ad pedes ipsius Ramnulfo se prostradiderunt, et wadios de omnibus ei dederunt, per quid ipsa falsitione præsentaverunt, vel per quid illo servitio contenderunt.Placitum Caroli C. ann. 22. in Tabul. S. Dionysii :
Visi fuimus judicasse, ut memoratus Major nomine Autreneus inantea adietisset, et unusquisque de sæpedictis servis ipsum servitium inferiorem, unde de legibus probatus habet, mallasset vel repetisset, et ipsum servitium emendassent, et Revadiassent, sicut et fecerunt.Baldricus lib. 1. Chron. Camerac. cap. 118 :
Eo siquidem pacto ut Walterus pro admissis 20. libras argenteorum Revadiaret.Continuator Historiæ Episcoporum Virdunensium n. 4 :
Deinde summam pecuniæ ad diem denominatum Domno Episcopo Revadiavit.Vetus Notitia apud Perardum pag. 149 :
Tunc judicatum est a supradictis Scabineis, ut de ipsis casnis quod mortificavit, legem faceret et Rewadiaret, seu supradictam terram legaliter redderet, quod et fecit.Chronicon Farfensis Monasterii :
Tunc supradicti Missi et judices eos Regwadiare fecerunt, fidejussores utriusque secundum legem ponentes. Heribannum rewadiare,in Capitul. 1. ann. 812. cap. 2. 9. Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 70 :
Ut vassi nostri..... qui anno præsente in hoste non fuerunt, heribannum Rewadient, etc.Appendix 2. ejusd. lib. cap. 8 :
Ut omnia, quæ wadiari debent, juxta quod in Lege continetur, pleniter secundum ipsam legem Rewadiata fiant. Bannum rewadiare,lib. 5. cap. 43. 98. et in Addit. 4. Lud. Imp. cap. 72. 95. in Capitul. 1. ann. 812. cap. 3. 5. in Edicto Pistensi cap. 21. in Capitul. Caroli C. tit. 40. cap. 1. apud Hincmarum Laudunensem pag. 610. 612. etc. Bannum wadiare, in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 43. Loth. I. 43. Adde lib. 2. tit. 21. § 29. Car. M. 126. ex Addit. 2. Capitul. lib. 4. cap. 8. Debitum rewadiare, in Edicto Pist. cap. 22. Debitum wadiare, in Lege Longob. lib. 1. tit. 2. § 11. Lud. P. 42. Rewadiare xenium, apud Flodoardum lib. 3. Histor. Rem. pag. mihi 560. In Gloss. Lindenbrog. Rewadiare est relaxare : unde hoc verbum adhibebant cum pignus liberabatur, solvebatur, ut monet Eccardus in Notis ad Leg. Sal. pag. 173. Id tamen raro factum fuisse ex locis a Cangio laudatis colligitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadium, Pœna, mulcta pecuniaria. Charta Balduini Comit. Flandr. ann. 1116. apud Miræum
tom. 2. pag. 1154. col. 1 : Vadium etiam, si pro qualibet forisfactura acceperit ab aliquo, non alibi quam infra curtim S. Amandi commendabit.
L. , 1840–1850.
Vadiatura, Vadiatio, Pari significatu. Charta ann. 1271. apud Rudloff. Cod. Diplom.
Megalop. Fasc. 1. pag. 65. num. 24 : Quod Vadiatura 5. solidorum integraliter nostra erit.Privileg. Mundense ann. 1246. apud Haltaus. Glossar. Germ. col. 918 :
Major Vadiatio quæ fit judici unum est talentum.Vide eundem Haltaus. col. 2089. voce Wette, supra Vadiaco.
Gagium, Eadem notione. Charta ann. 1256. in Regesto Comitum Inculismensium :
Remittendo et franchisando nobis et dictæ villæ garenam suam quam habebat in vinoblio et territorio dictæ villæ, et Gagia sive pœnam, quæ occasione dictæ garenæ a venantibus in eadem consueverat percipere et habere.Consuetudo Castri Bellaci in Charta Hugonis Marchiæ Comitis in eodem Regesto :
Si quis bannum Comitis infregerit, debet reddere de Gagio solidos 60.Charta ann. 1289. in Hist. Beneharn. pag. 311 :
Census nostri sunt assignati et statuti ad Mortgagia et pœnæ similiter.Alia Radulfi Issoldunensis ann. 1235 :
Si vero ex prædicto pascuario non fideliter soluto Gagium contingeret evenire, totum Gagium meum erit.Charta Philippi Regis Franc. ann. 1310. pro Libertatibus Bastidæ in Petragoricis, ex Regesto 47. Tabularii Regii n. 38 :
Et nisi prædictæ obliæ nobis solutæ fuerint prædicto termino, 5. sol. nobis solventur pro Gagio, et obliæ supradictæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gaigium, Simili sensu, in Litteris Caroli V. Reg. Franc. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. pag.
345 : Quod si temporibus futuris.... universitatem et habitatores, super quibuscumque causis et litibus contingeret poni in deffectu, vel ipsos debere clamores et Gaigia aliqua lx. solidorum, vel majores emendas solvere, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gatgium, Eodem intellectu. Consuet. Brageriac. art. 76 : Item nullus sit ausus extra villam dicti loci et districtus ejusdem dolia tonellorum vacuorum transferre, neque mayramen, neque vimos, neque codram ; et si faciat contrarium in sexaginta solidos pro Gatgio condemnetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gadium, Guadium, Pari significatu. Diploma Caroli M. inter Instrum. tom. 2.
Gall. Christ. novæ edit. col. 179 : Ita ut nullus ecclesiasticus infra claustrum manens, aut alicui ecclesiastico serviens, Gadium, nec telonarium, nec aliquam justitiam per vim exsolveret.Charta ann. 1058. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occit. col. 230 :
Non requirant in isto loco jam nominato ullum censum, non Guadium, non receptum, nec ullum forsfactum non faciat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Guagiamentum, Eadem notione. Charta Humberti Dalphini ann. 1343. pro Libertatibus villæ de
Pineto ex Schedis V. Cl. Lancelot : Item quod in dicta villa Pineti pro Guagiamento dentur 2. den. etc.
Gagiare, Mulctam solvere.
<cit>Charta ann. 1102. ex Tabul. S. Albini Andegav. :
Omne quod S. Albino pro supradicta calumnia abstulerat, Gagiavit, et in ejus</cit>(abbatis)conspectu omnem calumpniam quam de Artesiaco faciebat, dimisit.
<cit>Regest. Olim ad annum 1304. fol. 68 :
Cum dicti Religiosi dicerent se esse in saisina recipiendi et levandi ab his qui vendunt ibidem merces seu denariatas in stallis seu fenestris quinque denarios quolibet anno, et Gagiandi deficientes in solutione prædictorum, etc.</cit>
Emendam gagiare, in Statuto S. Ludovici ann. 1259. Gager l'amende, in Consuetudine San-Paulana art. 32.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gatgiare, Eodem intellectu. Charta Caroli Reg. ann. 1367. ex Tabul. Archiep. Auxitan. :
Coram nobis aut nostro locatenente Gatgiaturos et emendaturos, etc.
Disgagiare, nostris Desgager, Mulctam impositam exsolvere, in Consuet. Villæ-novæ
d'Arjençon in Pict. ann. 1233.
Gajare, Solvere.
<cit>
Gager nostris, eadem notione. Charta ann. 1290.
tom. 1. Chartul. S. Vandreg. pag. 913 : Gajabit 5. solidos, etc.passim in Tabul. S. Albini Andegav.</cit>
Fu Emeline la chanteresse en amende por garant relachié vers hommes religieux et honnestes Mr. l'Abbé et le Convent de S. Vandrille de la coustume que eus li demandoent : et Gaga ladite Emeline as devant dit Religieux coustume de toute marchandise et les arrierages du tans passé.Gager et paier le rachapt, in Consuetud. Lotharingiæ tit. 17. art. 1. 3. Turon. art. 144. Lodunensi cap. 11. art. 6. cap. 14. art. 3. Andegav. art. 115. 266. Cenoman. art. 126. 284. etc. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gagiata, Solutio, non semel in laudato S. Albini Tabulario.Gadium, pro Testamento. Testamentum Guillel. de Tortosa filii Guillelmi D.
Montispessulani ann. 1157. Oct. :
Sic ultimum elogium meum compono, etc. Gadium sive testamentum meum nuncupative facio, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Guadium, Eodem sensu, Chartular. Aptense fol. 34 : Si in itinere quod agere dispono ad Jerusalem defunctus fuero, dabo per Guadium ipsum vasculum plenum vino puro ad prædictum opus.Vide S. Rosa de Viterbo Eluc. voce Gadea, Raynouard. Glossar. Rom. tom. 3. pag. 440. voc. Gaje, Gadi, Gazi.
Gadiare, in Gloss. MS. Reg. Cod. 1701 :
Res suas ante mortem disponere.
Gadiator, Executor testamentarius, qui res testatoris in vadium habet, ut de iis
disponat. Testamentum Raimundi Comitis Tolosani ann. 1249. apud Catellum pag. 374 :
Residuum vero de decem millibus marchis supradictis quod restat, distribuendum volumus arbitrio Commissariorum nostrorum infrascriptorum, qui Gadiatores, seu spondarii vulgariter appellantur ad pias causas, sicut saluti animæ nostræ magis expedire videbunt.Infra :
Commissarii autem, Gadiatores, seu spondarii nostri isti sunt, etc.Testamentum Rostagni de Podio alto ann. 1261 :
Item volo, quod Rostagnus filius meus restituat et solvat de bonis meis omnia forefacta mea, arbitrio et cognitione Gadiatorum meorum, etc. Gadiatores seu Executores testamenti,in Concilio Avenionensi ann. 1270. cap. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Guadiator, Eadem notione, in Testam. Beatricis de Alboreya Vicecom. Narbon. ann. 1367. apud
Marten. tom. 1. Anecd. col. 1521. 1524. et in Testam. Guillelmi Vicecom. Narbon. ann.
1397. ibid. col. 1632.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vadiator, Eodem intellectu. Charta Amblardi Lugdun. Episc. ann. 978. inter Instr. tom. 4.
Gall. Christ. novæ edit. col. 5 : Itaque jurejurando præcepi Vadiatoribus meis pro Deo, pro omnibus sanctis,.... ut chartam meæ eleemosynariæ integram et expressam facerent supradictis monachis..... Ideoque nos Vadiatores, etc.
Gagiarius, Eadem notione. Synodus Cenomanensis sub Mauritio Episcopo MS. cap. 118 :
Presbyteri inhibeant infirmis, ne plures quam tres Gagiarios instituant, et hoc etiam publicent in Ecclesia, et in ordinatione testamenti.Et cap. 120 :
Incipiant Gagiarii exequi voluntatem defuncti, etc.Testamentum Guidonis Dom. Lavalli ann. 1265. apud Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag. 386 :
J'ai establis.... mes Gaigiers et mes executors à fere et accomplir mon testamenz, si comme il est contenu cy-emprés.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Guagiarius, Pari significatu. Charta ann. 1228. ex Chartul. S. Johannis in Valle :
Petebant Guagiarii a dicto Thoma omnia mobilia dicti defuncti Gaufridi et quod idem Thomas satisfaceret tanquam hæres legitimus super x. lib. annui redditus, quas præceperat idem Gaufridus in suo testamento pauperibus erogari...... Tandem dicti Guagiarii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gadiator, Tutor, forte is qui testamento constituitur, Gall. Tuteur. Statuta
Montispessul. MSS. ann. 1204 : Puella quæ numquam habuit virum non possit nubere sine consilio parentum suorum vel cognatorum, vel Gadiatorum, et ille qui eam duceret sine consilio jam dictorum, incidat in manus domini persona ejus et tota sua superbia.
Gadiarius, Fidejussor. Charta Longobardica ann. 973. apud Ughellum in Archiep. Benevent. :
Qualiter... guadium mihi dederunt Simeon Clericus, et Nardus Clericus, et mediatores posuerunt Gadiarios de jam dicta civitate, etc.
Contragagiamentum, vulgo Contregage. Charta Philippi Regis Franc. data Parisiis 12. Junii
anno 1309. in Regesto Tabularii Regii, qua bella privata inhibentur :
Item ne quis sine nostri licentia in regno nostro cætum, cohortem, vel aliquam congregationem faciat armatorum ; ne quis Contragagiamentum acceptet, vel pacem nostram regni nostri quolibet modo infringat. Et cum aliqui corruptelas pro Consuetudinibus in iis casibus soleant allegare, tales damnatas Consuetudines tollimus, et penitus reprobamus, etc.Vide Contragagiamentum suo ordine, et supra Plegius.