« Gageria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 007b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAGERIA
GAGERIA, Pignus, res oppignerata, interdum sequestro data ad plenam securitatem, Gall.
Gage. Charta ann. 1231. in Probat. Gall. Chr. tom. 4. col. 30 :
Ego Amedeus Dominus de Coloniaco... promisi Abbati et Ecclesiæ nominatæ, quod quidquid boni vel adversi mihi contigerit pro Gageria, quam Abbas et Ecclesia S. Eugendi habebant apud Jasseron a bonæ memoriæ Amedeo de Coloniaco avunculo meo : quam Gageriam dominus Bernardus de Toria, tunc temporis Bellicensis Episcopus et Abbas S. Eugendidomino Stephano de Villars nepoti suo dedit et concessit.Testament. Roberti I. Comitis Claromont. ann. 1262. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 288 :
Si contingeret quod dictus Robertus filius meus posset redimere Gageriam veteris Brivatæ et Gageriam villæ Brivatensis, quas habet et tenet a me Capitulum Brivatense in pignus, etc.Statuta Eccl. Meld. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 900. art. 51 :
De Vadiis non accipiendis : Præcipitur Sacerdotibus districte, ne accipiant Gagerias vel admodiationes, nisi de decimis, quia species est negotiationis.Plura vide in Vadium.