« »
 
[]« 1 galilæa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 015b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALILAEA1
1. GALILÆA. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniacensib. MSS. cap. 34 :
Similiter cum redeunt ad introitum Ecclesiæ ; ad exitus vero Galileæ sunt parati duo famuli Eleemosynarii, etc.
Idem cap. 34 :
Exitur ab omnibus usque in Galilæam ; cum autem prope corpus, quod ad Galilææ introitum positum esse debet, venerit Prior cum processione... Prior vero aspergit aqua benedicta... reditur in Ecclesiam.
Idem cap. 76. § 26 :
Si in dominica cum fit processio, defunctus fuerit in Galilea, interim statio fit,
paratis candelabris et thuribulo, vadit ad eum Prior cum cruce et aqua benedicta et incensat eum, et post processionem affertur in Ecclesiam, nec fit alia processio ad suscipiendum
. Guidonis Disciplina Farfensis l. 1. cap. De Dominica Palmarum :
Exeuntibus omnia signa pulsentur : duo majora tamdiu prolongentur sonnizando, quousque revertatur processio in Galilæa.
Idem lib. 2. cap. 1. De mensuratione officinarum :
Galilæa longitudinis lxv. pedes, et duæ turres ipsius Galilææ in fronte constitutæ ; et subter ipsas atrium est, ubi laici stant, ut non impediant processionem... Juxta Galilæam constructam debet esse palatium longitudinis clv. pedum, latitudinis xxx. ad recipiendum omnes supervenientes homines, qui cum equitibus adventaverint Monasterio.
Et Infra :
Nam inter istam mansionem et sacristiam atque Ecclesiam, nec non et Galilæam sit cimiterium, ubi laici sepeliantur.
Hist. Monasterii S. Florentii Salmur. tom. 5. Ampliss. Collect. Martenii col. 1133 :
Multa ædificia fecit, utpote introitum Ecclesiæ cum Galilæa, refectorium, etc.
Statuta antiqua Ord. Cartusiensis 1. part. cap. 13 :
Dum vero ipsarum Horarum persolutio fit in cellis a cæteris, Sacerdos induitur, sic ut facto [] spatio congruo post eum indutum, statim secundum signum poste pulsetur per Galileas, indutusque Monachos sedendo, donec ingredi incipiant, expectat.
Part. 3. cap. 28. n. 36 :
In Galileis, et a primo ostio coquinæ usque ad portam signi, et usque ad ostium cellarii, nullus loquitur.
Et n. 44 :
Quando conventus vadit, vel redit ab Ecclesia, caveant Conversi, ne in Galileis appareant.
Charta Edw. I. Regis Angliæ ann. 24. apud Gul. Prynneum in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 668 :
Et insuper inveniam unum Sacerdotem missalem de prædicto sancto in Ecclesia memorata, in loco, qui dicitur la Galileye, diebus singulis celebrantem, etc.
Rupertus Tuitiensis l. 5. de Divin. Offic. cap. 8 :
Locus ille, quo processionem suprema statione terminamus, recte a nobis Galilæa nuncupatur.
Hemereus lib. de Academia Parisiensi cap. 2. Galilæam porticum hoc loco interpretatur, quam nostri Galerie vocant ; qua sane notione videtur usurpasse Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi pag. 168 :
Et defunctus, in Galilæa tumulari meruit ;
id est, in claustri porticu. Mabill. tom. 4. Annal. pag. 187. interpretatur Ecclesiæ navem. Alterutrum potest intelligi, mea quidem sententia. Si namque allegatos locos omnes perpendas, alios de porticu, alios de Ecclesiæ navi perspicies intelligendos.