« »
 
[]« 2 galilæa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 015c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALILAEA2
2. GALILÆA dicta Græcis feria tertia Paschatis. Leo Grammaticus in Constantino Porphyrog. pag. 495. et Anonymus Combefisianus num. 13. :
Καὶ τῇ τρίτῃ τοῦ Πάσχα τῇ λεγομένῃ τῆς Γαλιλαίας εὐλογεῖται ϰαὶ στεφανοῦται, etc.
Ubi Scylitzes pag. 617. et Symeon Logotheta in eod. Porphyrog. num. 14. habent nude τῇ τρίτῃ τῆς Γαλιλαίας, Zonaras vero τῇ τριτῃ τοῦ Πάσχα : unde conficitur, ita appellatam a Græcis feriam tertiam Paschatis. Aliter tamen censet Filesacus lib. de Quadrages. cap. ult. extremo, aitque, intelligi tertiam a Paschate hebdomadam se existimare, cui id nominis adscripserint Græci, quod circa hocce tempus nusquam sæpius sese post resurrectionem discipulis conspiciendum præbuerit Christus, ex Matth. 26. 28. et Marco 14. 16.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sententiam firmat D. Cangius in Glossario mediæ Græcitatis in Γαλιλαία ; quam ibi interpretatur Hebdomadam Paschalem, quod in ea legatur Matthæi Evangelium, quo jubentur Discipuli ire in Galilæam, ipsaque illic Christi Apparitio ; nam inquit, et recte, ab ejusmodi Evangeliis quæ in singulis hebdomadis leguntur, eæ nomen sumunt apud Græcos.