« Ganata » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 022c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GANATA
GANATA, ex Hispanico Ganado, Grex, armentum : Ganadero, Pastor.
Fori Jaccenses :
De appellitis ita statuimus. Cum homines de villis, vel qui stent in montanis cum suis Ganatis, audierint appellitum, omnes capiant arma, et dimissis Ganatis, et omnibus aliis suis faziendis, sequantur appellitum, etc.Infra :
Ganata, cum descenderint, nullus audeat furare vel rapere vel pignorare ulla occasione, et non jaceant in vetatis militum, nisi per unam noctem. Certa loca sint, in quibus Ganata bibant, ne cequiæ frangantur.Eximinus Salanova :
Et tales non peytant in aliquo cum hominibus signi Regis, nec pro Ganatis, neque equis, ut quidam dixerunt.Charta Garciæ Fernandi Comitis pro Ecclesia S. Petri de Cardenna æræ 1010. apud Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti :
Illo Ganato Ecclesiæ S. Petri talem foro habeat sic illis de illas villas ad pascendum per omnes terminos in montes, et in fontes, in paludibus, defensas etiam, et in molinaris, etc.Alia Sancii VII. cogn. Sapientis, apud eumdem :
Si vero Ganatum vestrum cum alio extraneo mixtum fuerit, et hac de causa illud nobis dare noluerit, mando in fide unius Monachi vel Fratris vestri Ordinis, sine alio sacramento donet vobis, quantum duxeritis esse vestrum.Infra :
In omnibus locis, in quibus meum Ganatum et aliorum debet pascere, etc.Passim in Chartis Hispanicis. Ita porro hanc vocem Hispani usurpant, quomodo olim nostri et Angli vocem Gagnage pro omni apparatu rustico, in quo recensentur animalia, atque adeo oves ipsæ. Vide Gagnagium, et Michaelem del Molino in Repertorio Fororum Aragoniæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ganati, Eadem notione. Charta Aldefonsi Regis Castellæ ann. 1181. apud Baluz. Hist.
Tutel. col. 495 : Concedo... ut vestri Ganati proprii... pascant sine omni montagio per montes et omnia pascua per quæcumque regii Ganati pascere habent per totum regnum meum.