« »
 
[]« Garanna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 026b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GARANNA
GARANNA, Vivarium cuniculorum [] vel leporum, etc. Gall. Garenne. Diploma Philippi Franc. Regis ann. 1277 :
Item quod dictus Vicecomes per violentiam in terra... ipsorum Monachorum... nititur facere et facit Garannam, et fecit clamare in foro... ne quis dictam Garannam intraret, seu caperet cuniculos.
Charta anni 1210. in Tabulario Calensi pag. 130 :
Infra vero ambitum domus... non erit Garanna... quod si in Garanna inventus fuerit canis consuetus facere dampnum ibi post defensionem meam, vel mei servientis, ductor canis reddet quinque solidos pro emenda.
Occurrit alibi non semel. Vide Warenna.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garannia, Eadem notione. Codex Legum Norman. cap. 8. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. :
Ad bosci etiam forisfactum, Garannie, vel aquarum, defensarum, vel costume, etc.