« »
 
GARNISIO 1, GARNISIO 2.
[]« 1 garnisio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 036a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GARNISIO1
1. GARNISIO, Commeatus, instructus, annona, vinum, arma, et quidquid ad muniendam urbem necessarium est. Vincentius Belvacens. lib. 32. cap. 98 :
De victualibus autem Garnisionis, licet multa per ignem deperierint... multa tamen remanserunt ex eis.
Charta Philippi Pulcri anni 1304. apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Fl. cap. 28. et Miræum tom. 2. pag. 882. :
Item quod ad opus Garnisionum nostrarum bona eorum... eis invitis non rapientur.
Nangius in Chronic. ann. 1296 :
Fugati de prælio omnem Garnisionem, quam ducebant cum bellico apparatu, totaliter amiserunt.
Vide eumdem ann. 1249. et in Philippo III. ann. 1274. Litteræ Johannis I. Regis Franc. ann. 1352. apud de Lauriere tom. 2. Ordinat. pag. 541 :
Pro bladis, aliisque granis, vinis, animalibus, lignis, aut aliis munitionibus, sive Garnisionibus suis quibuscumque, quas et quæ pro victu et necessariis earumdem, ipsis in servicio nostro existentibus, in domibus et hospitiis, per terram, sive aquam devehi et deferri faciunt, seu adduci, ad pedagium .... minime teneantur.
Vide Litteras ann. 1351. tom. 3. earumd. Ordinat. pag. 443. etc. Chronicon Fland. cap. 39 :
Et feit prendre toutes les Garnisons, qui en la ville estoient, et les feit mener au chastel.
Occurrit passim ibi, et apud Froissartem, Monstrelletum, et alios. Garison eadem notione dixit le Roman de Garin :
Jusqu'à la nef ne se sont arrestié,
La Garison en ont à mont porté,
Le pein bescuit, et char salée assés.
[] Reg. episc. Nivern. ann. 287 :
Garnisio torcularium.
Necrol. Bitur. Ms. :
Item tota Garnisio Belliloci vendetur quantum vendi potest, de quibus quilibet habebit sex denarios Paris. Garnison,
eodem intellectu, in Lit. ann. 1360. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 495. art. 21. et Guarnison, in aliis ann. 1371. ibid. pag. 462. Hinc Garnisiones dicta ipsa præsidia militaria in castris, quomodo vocem hanc hodie usurpamus. Nangius in Vita S. Ludovici ann. 1265 :
Æstimantes.... Garnisionem munitionis egressam pro foribus exercitum invasisse.
Instrum. ann. 1430. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 64 :
Magna quantitate victualium, artilleriæ et tractus ibidem dimissa, quæ erat sufficiens ad custodiam dicti castri spatio duorum annorum et ultra cum triginta pugnatorum Garnisone.
Sed et sic appellatæ nostris apothecæ, seu loca, in quibus asservabatur et recondebatur quidquid ad domum regiam necessarium erat, verbi gratia vestes, vasa aurea et argentea, etc. Computum Stephani de la Fontaine Argentarii Reg. ann. 1351. cap. Des draps de laine :
Des draps dessusdits l'en a delivré à chascun pour cotte hardie et houce six aulnes et demie, etc. et le demeurant est demeuré és Garnisons de la taillerie, etc. Des Garnisons de l'argenterie et de l'inventoire G. de Monstrueil pour deux aulnes de drap d'or mattabas et 4. aulnes de velluaux violet, c'est asavoir le drap d'or prins ésdites Garnisons, et le veluau dudit inventoire, etc. Garnisons du Temple,
ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garnisones Servientium, Apparitores in domum debitoris, a Judicibus missi, qui ibi vivant, usque dum solvat debitum. Vide Comestores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garniso, Species armaturæ, f. eadem quæ Italis Garzerino, Lorica, Gallis Jaseran. Statuta Massil. pag. 461 :
De Garnisonibus in navibus portandis. Generaliter decernimus observandum quod omnes mercatores portantes in aliqua nave Massiliæ... valens duc. libr. vel amplius portent Garnisonem, et pro servitiali suo ausbergotum, vel curellum.
Ibid. pag. 466 :
Statuimus quod... unusquisque Judæorum (navigantium) habeat semper et portet secum unam Garnisonem ferream in eundo et redeundo in viagio.
Forte posset intelligi armatura perfecta, suis constans partibus omnibus, quæ totum garniat seu ornet hominem. Vide Garniso.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garnistura, ut Garnestura, Quidquid ad munitionem castri vel oppidi necessarium est ; item quivis ornatus cuivis rei conveniens, Gall. Garniture. Litteræ anni 1403. apud Rymer. tom. 8. pag. 328 :
Pro munitione et Garnistura... castri vestri, etc. De Garnistura mitræ,
in Inventario Ecclesiæ Noviom. an. 1419.
[]« 2 garnisio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 036b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GARNISIO2
2. GARNISIO, Instructus, ornatusve cuivis rei conveniens ; unde Garnitor dicitur, qui illos accommodat. Arest. parlam. Paris. ann. 1303. in Reg. Olim fol. 106. v° :
Cum forbissatores ensium villæ Parisiensis curiæ nostræ conquesti fuissent, dicentes quod .... Garnitores forellorum ensium opera,... ad officium dictorum forbissatorum .... pertinentia, .... exercebant ... Per arrestum nostræ curiæ dictum fuit, quod ipsi Garnitores mercaturas suas bonas ensium et forellorum ac Garnisionum eorumdem ..... poterunt asportare vel mittere Parisius.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Garnison, pro Panno vesti assuto, vulgo Doublure. Inventar. ann. 1316. in [] Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 84. r°. :
Item cinq tessus de soie, sanz Garnison.
Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 323 :
La moitié d'une Garnison d'une piece de robe, garnie de toile.
Sed et pro re qualibet, quomodo Chose usurpamus, occurrit in aliis Lit. ann. 1380. ex Reg. 117. ch. 188 :
Icellui Hugues print un sac, où il avoit pluseurs Garnisons, desquelles ledit suppliant ne scet, ne ne sceut onques la quantité, ne queles elles estoient.
P. Carpentier, 1766.
Garnitura, Eadem notione. Inventar. Ms. bonor. Joan. de Madalhano ann. 1450 :
Item unam payrolam cupri parvi valoris sine Garnitura, continentem unam crugam aquæ.
Vide Garnimentum in Garnire.
Warnitus, seu Garnitus, Instructus, Garni etiamnum nostris, Warni, Picardis. Capitularia Caroli C. tit. 26. § 6 :
Unusquisque infra patriam cum pace et sine oppressione pauperum... et in hostem, vel ad placitum, sive ad curtem veniens, de suo sit Warnitus, et de domo sua moveat, ut cum pace venire..... possit.
Adde tit. seq. pag. 248. Eadem Cap. tit. 45. § 25 :
Nobis in adjutorium, prout citius potuerint, veniant, et ad hoc omnes semper Warniti sint.