« »
 
[]« Gastum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 042b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GASTUM
GASTUM, Vastatio, Gall. Gast, De gast ; item Mulcta pro Gasto seu vastatione. Charta Roberti Delphini Comitis Claromontani ann. 1283. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 299 :
Item in terris quas habet dictum Monasterium..... ponemus nos Abbatissa et Conventus prædicti Gasterium ; et Gastum poterimus statuere et levare. Faire ravage et Gast,
in Consuetud. Turon. art. 169. Alii loci sunt in Gasterius.
Gastum, ut Vastum, Ager incultus, Terre en Gast. Charta anni 1196. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil. fol. 188 :
Super Gasto quod ruperat W. Bernardi.
Infra :
De malo fossato præcipiunt quod esset patium et Gastum, ita quod defensum ibi nullum sit, excepto eo quod ibi ruptum vel excultum est.
Litteræ Caroli Regis Siciliæ ann. 1270. ex Archivo ejusdem S. Vict. :
In molendinis, terris cultis et Gastis.
Occurrit alibi non semel, ut et Gasta terra. Vide Vastum.