« Gavelkind » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 045b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAVELKIND
GAVELKIND, Gaveletum, est Consuetudo, quæ in Comitatu Kantiæ in Anglia obtinet, qua
hæreditas tenens in antiquum socagium æqualiter inter filios masculos dividitur, et qua
hæres annorum 15. potest alienare suam terram. Charta de Prærogativa Regis ann. 17. de
Edw. II. cap. 17 :
Et in Kancia in Gavelkind, ibidem omnes hæredes masculi participabunt hæreditatem eorum, et similiter feminæ : sed feminæ non participabunt cum masculis, etc.De vocis etymo censet Rastallus vocem conflatam ex Gyve al Kinde, id est, inter masculos ; nam Kinde masculum sonat. Lambardus Gavelkind dictum vult quasi gifealcyn, id est, omnibus cognatione proximis datum. Spelmannus denique et Somnerus, quasi
debitum vel tributum soboli, pueris, generi: hæc enim cyn, et kynd significare : illa gafel, seu gafol. Vetus Charta apud Somner. in tractatu de Galvelkind pag. 179 :
Et prior dicit, quod prædictum manerium non est Gaulikend, neque partibile.Alia ibid. pag. 180 :
Ita quod manerium illud nunquam fuit Gaulikende, nec partitum.Alia ibidem pag. 177 :
Dedimus Jordano de Serres et hæredibus suis ad Gavelikendam 40. acras de marisco nostro, tenendas de nobis jure hæreditario in perpetuum.Adde pag. 184. 185. 194. Hæc hæreditas feudalibus Legibus non regitur, nec confiscationi ex felonia obnoxia est : domino tamen censum præstat et servitium. Laudimium in venditione aut alienatione non solvitur. Uxor dimidium refert in dotem : sed amittit, si vel ad alias nuptias transierit, vel stuprum vidua commiserit. Vide Glanvillam lib. 7. cap. 1. Bractonum lib. 4. tract. 6. de Act. dot. cap. 15. § 1. lib. 5. tract. 1. cap. 5. § 13. tract. 3. cap. 6. § 1. Statutum de Prærogativa Regis edit. ann. 17. Edw. II. cap. 16. Littletonem sect. 210. Christophorum de S. Germano de Legibus Angl. cap. 9. 18. Cambdenum in Kantio, Rastallum, Jacob. Waræum in Antiquitatib. Hibern. cap. 7. et Somnerum in eo Tractatu, quem edidit ann. 1660. Tradere terram in Gavelkende, apud Wilh. Thorn. ann. 1059.
Gaveletum dicitur etiam juris processus huic addictus tenuræ, si quando tenens in
Gavelkind, reditus et servitia ultra modum subtrahit, quod et Londoniensibus
ceditur Statut. ann. 10. Edw. I. de Gaveleto. Vetus Charta Cantuariensis Ecclesiæ
apud Somnerum loco citato pag. 31 :
Et postea per quandam consuetudinem, quæ vocatur Gavelete, usitatam in Comitatu isto de terris et tenimentis de Gavelkinde, pro redditibus et servitiis, quæ a retro fuerint, de eisdem per plures annos devenerunt eædem terræ in manus cujusdam Abbatis, etc.Alia ibidem :
Item de defectu redditus cujusdam curtilagii jacentis Gavellete quod fuit Aliciæ Hammerii per annum in manu domini 4. den.Vide Fletam lib. 2. cap. 55. § 2. et Rastallum verbo Gavelet.