« »
 
[]« 1 gesta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GESTA1
1. GESTA, Acta publica, in quæ referebantur donationes, aut quævis instrumenta. Gloss. Lat. Gr. : Gesta, πεπραγμένα, χειροθέντα, ὐπομνήματα. Vigilius Tapsensis lib. 1. Contra Arium cap. 5 :
Venerandi Principis sacra, quæ lecta est, Gestis indatur.
Papianus lib. Resp. tit. 24 :
Gesta autem secundum locorum consuetudinem fieri placuit : nec interest, apud quem Defensorem fuerint celebrata, etc.
Occurrit non semel in Cod. Theod. et Justin. Vide Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. cap. 2. § 27. sqq.
Gesta Municipalia. S. Augustin. Epist. 228 :
Legem ... qua concessum est eis, qui præcipiuntur ab aliqua Potestate judiciis exhiberi, ut ad Gesta Municipalia [] perducantur, atque illic interrogentur.
Adde Epist. seq. Vetus Charta apud Doubletum pag. 738 :
Præsentem vero donationem nequaquam a curialium vilitate Gestis Municipalibus alligare curavimus.
Adde Gregor. M. lib. 2. Epist. 9. lib. 7. Ind. 1. Epist. 6. Ind. 2. Epist. 72. 86. lib. 10. Epist. 12. lib. 12. Epist. 10. Vide Allegare.
Gesta Episcopalia, quæ ab Episcopis conficiuntur, apud S. August. Epist. 90.
Gesta Ecclesiastica, quæ in Ecclesia fiunt, apud eumdem S. August. Epist. 75. 106. 110. lib. 2. Retract. cap. 8. Vide Gestus 2.
Gesta Proconsularia, apud eumd. S. Augustin. Epist. 172. 255. lib. 1. contra Parmen. cap. 11. lib. 3. contra Petilian. cap. 16. quæ Proconsularia Archiva dicuntur eidem, lib. 3. contra Crescon. cap. 62.
Gesta Judicum, apud eumdem S. August. lib. contra Parmen. cap. 12.
Gesta Præfectoria, apud eumd. S. August. Collat. 3. cap. 4.