« »
 
[]« Getus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GETUS
GETUS, Idem, ut conjecto, quod supra Calcum, i. e. Calcatio frumenti dum mensuratur ; dicitur autem Getus seu Jactus, quia mensura quasi jacitur, seu agitatur vel percutitur ad calcandum in ea frumentum. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 96 :
Anno Domini mccxlviii... Odo Alamanni et Ugo de Grangiis dederunt [] Juveneto de Hospitali Clerico, sub annuo censu unius sextarii frumenti censualis... quamdam vineam... quod frumentum est solvendum ad mensuram legalem sine Getis. Item... dictus D. Odo... dedit... sub annuo censu unius hemine frumenti solvendi ad mensuram legalem de Vivo sine Getis, scilicet sicut solvendum est aliud frumentum superius nominatum ad mensuram legalem sine Getis.
Vide Jactus 3.