« »
 
[]« Gillonarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 069a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GILLONARIUS
GILLONARIUS, Officium palatinum apud Wisigothos, idem videtur qui apud nos Buticularius. Vide Gillo. Lex Wisigoth. lib. 2. tit. 4. § 4 :
Ut non immerito palatinis officiis liberaliter honorentur, id est, Stabulariorum, Gillonariorum, Argentariorum, Coquorum quoque præpositi.
Neque hoc loco P. Pantini conjecturam probo, qui Gillonarios puerorum fuisse præfectos contendit, quod ut ait, apud Wisigothos gielen sit lascivire, quod proprium est ejus ætatis : unde Giel, lascivus.