« Gipo » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 070a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GIPO
GIPO, Porpoent, Gallice et Britannice, in Catholico Armorico. Expressit nostrum
Jupon. Proclamatio Consilii Massil. MS. 13.
circiter sæculi inter Schedas D. le Fournier :
Nullus homo cujuscumque conditionis existat in civitate Massiliæ de cetero portare audeat supertunicale, tunicam, cotardiam, jaquetum, Giponem ; quando desuper portabitur, vestis illa superior sit et esse debeat longitudinis usque genu, nisi sit marinarius navigando, cursor, leno vel latro, aut alius brevis conditionis, quæ vestis superior sit in rotunditate sex palmorum ad minus.Deinde prohibetur, ne Magistri Giponum, aliive sartores aliter vestes concinnent, quam hic statuitur. Quod si quis contraierit rogabitur Episcopus, ut excommunicatione coerceat delinquentem. Ea tum erat Massiliensium sollicitudo, ne quid parum decens esset ac modestum in vestibus. De eadem re audiendi Patres Concilii Aptensis ann. 1365. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 334 :
ItemPlura etiam statuunt Cistercienses de Gipponibus Monachor. apud eumdem Martenium laudati tomi col. 1577. 1580. 1585. et 1590. Solis nunc mulieribus apud Gallos nota est vox Jupon, qua crocotulam intelligunt seu tuniculam interiorem. Vide Jupa.(inquiunt)cum nostri domicelli seu scutiferi, qui ex nobis aliquid tenent in numero excessivo ultra quem eis esset expediens, calamistrati incedent ut feminæ, et cum vestibus seu diploidibus, hoc est, Gipponis tam brevibus, ut femoralia et signa posteriora eis appareant ... duximus auctoritate præsentis Concilii providendum, ut nostrum quilibet vestes suis domicellis seu scutiferis, quos tenebit, fieri faciat longitudinis competentis sic quod saltem subtus genu quatuor digitos protendantur, quarum manicæ nodum attingant brachii, etc.