« »
 
[]« Girapigra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 070c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GIRAPIGRA
GIRAPIGRA, Gerapigra. Will. Britto lib. 12. Philippidos pag. 256 :
Respectus splendore tui succumbet, et ipsa
De te composito mordax Girapigra libello,
Horum si similem mereatur habere poetam.
Hic se cæcutire fatetur Gaspar Barthius, mendumque subesse suspicatur. Sed quid sibi velit hæc vox indicat Joannes de Janua : Gera pigra, Gera componitur cum pigra, quod est Medicina : et dicitur hæc Gerapigra, vel Gerapitagra, quasi sacra vel sancta pigra, propter ejus utilitatem ; est enim optima medicina ; Une maniere de bonne medecine, ut habetur in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Est igitur Gerapigra, quod Græcis ἱερὰ πιϰρά dicitur, medicina, quæ ex aloë paratur, quæ etiam et πιϰρά simpliciter tempore Galeni appellata est, ut pluribus scribunt Gorræus in Definitionibus medicis, et Gabriel Humelbergius in Præfat. ad Anton. Musam. Hispani Gerapliega dicunt. S. Hieronymus Ep. 151 :
Vidi ego nauseam et capitis vertiginem antidoto, quæ appellatur πιϰρά, sæpe sanari, etc.