![[]](img/image.png)
GIRARE, Funda lapidem mittere gyrando. Nequaquam ; ibi enim Ambire, circumdare sonat. Chronicon
Siciliæ inter Anecdot. Marten. tom. 3. col. 8 :
Sarraceni dederunt eisdem fratribus tantum spacium loci de terra et solo... quantum Giravit corrigia una facta de uno corio bovis.Infra col. 39. accipitur pro Circumire. Glossar. Lat. Gall. Sangerman. :
Girare, Tourner, Girer.Vide Gyrare.
P. , 1766.
◊ Apud Gualter. Hemingford. de
Gest. Eduardi I. reg. Angl. ad ann. 1297. pag. 127 : Nunc ergo tradantur michi quingenti equestres et modica pars peditum, Girabimusque hostes a tergo et debellabimus eos ;idem est quod Galli dicimus, Tourner les ennemis. Vide Liudprand. Antapod. lib. 2. cap. 45.