« »
 
[]« Gluvidenus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 082a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GLUVIDENUS
GLUVIDENUS, Glovidenus. Ennodius lib. 5. Epist. 4 :
Accipe ergo risum motura poemata, et Glovidenum tuum se solum agnovisse contentus a publico rigore me subtrahe.
Idem in Præfat. carminis ad Faustum :
Ad camœnalem tamen ignominiam, quibus nunquam Gluvidenus deest, versus adjeci.
Notio vocis perspicua ; pro imperito enim usurpatur, sed origo incerta. Forte leg. Gnovidenus, ab Italico Gnocco, Insulsus, imperitus.