« »
 
[]« Gnabat » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 082a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GNABAT
GNABAT, Natus, generatus, filius, creatus, vel enixus, lingua Gallica. Gloss. Isid. In Glossis MSS. ut jam dictum est in Creare 1. pro Gnabat habetur Gnatus. Hanc genuinam esse lectionem probabilissimum est. Forte tamen possent alia ratione corrigi Glossæ Isidorianæ, legendo scilicet Gnab vel Gnaba pro Gnabat ; Gnab enim apud veteres Gallos significasse videtur filium puerum seu famulum, ut hodiernum Knab vel Knabe apud Germanos. Vide Grævium et Martinium.