« »
 
[]« 1 goliardus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 085a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GOLIARDUS1
1. GOLIARDUS. Breviloq. : Goliardi, bufones, joculatores iidem sunt. Gloss. Lat. Gall. : Estor, ris, Gouliart. Statuta Eccl. Cadurc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 727 :
Item præcipimus quod Clerici non sint joculatores, Goliardi, seu bufones, declarantes, quod si per annum illam artem diffamatoriam exercuerint, omni privilegio ecclesiastico sunt nudati, et etiam temporaliter graviori, si moniti non destiterint.
Concil. Trevir. ann. 1227. apud eumd. Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 117 :
Sacerdotes non permittant trutannos, et alios vagos scholares, aut Goliardos cantare versus super
Sanctus, Agnus Dei,
in Missis vel in divinis Officiis, quia ex hoc Sacerdos in Canone quamplurimum impeditur, et scandalizantur homines audientes
. Conc. Turon. seu Castelli Guntheri, 1231. cap. 21 :
Statuimus, quod Clerici ribaldi, maxime qui Goliardi nuncupantur, per Episcopos et alios Ecclesiæ Prælatos præcipiantur tonderi, vel radi, ita quod non remaneat in eis tonsura Clericalis.
Cap. 1. de Vita et Honest. Cleric. in Sexto :
Clerici, qui Clericalis ordinis dignitati [] non modicum detrahentes, se joculatores, seu Goliardos faciunt aut bufones, si per annum artem illam exercuerint.
Concil. Salzburgense ann. 1310. cap. 3. iisdem verbis, præterquam quod habet Galiardi. Concil. Coloniense ann. 1300. cap. 12 :
Sacerdotes non permittant quæstionarios Goliardos, vel quoscunque ignotos intra parochiam suam in Ecclesia, vel in via,... prædicare, vel ostiatim deferre indulgentias pro quæstu faciendo.
Eadem habent Statuta Synodalia Joannis Episcopi Leodiensis cap. de Quæstuariis. Concil. Senonense ann. 923. sub Gualtero Archiep. cap. 13 :
Statuimus, quod Clerici ribaldi, maxime vero qui dicuntur de familia Goliæ, per Episcopos... tonderi præcipiantur.
Matth. Paris. ann. 1229 :
Quidam famuli, vel mancipia, vel illi, quos solemus Goliardenses appellare, versus ridiculos componebant, etc.
Charta ann. 1380. in voce Ribaldus :
Se gerens pro Ribaldo, et se dicens de ordine, seu de statu Goliardorum seu buffonum, etc.
Christina Pisana au Tresor de la Cité des Dames, 3. part. cap. 9 :
Mais tenir la maniere que aucuns Gouliardes et mauvaises font, est chemin damnable.
Hinc Itali Gagliardo, nostri, Gaillard, hauserunt indubie, quicquid dicat Julius Scaliger contra Cardan. exercit. 325. qui a Gallico audacia deducit ; aut Vossius, qui a Gallico ardore, vel alii a validus, validior. Willelmus Armoricus in Philippo Aug. ann. 1201 :
Totamque munitionem illam vocavit Gaillardum, quod sonat in Gallico Petulantiam.
Sic porro quidam dictos putant, a quodam scurra, de quo Silvester Giraldus in Speculo Ecclesiæ lib. 4. cap. 16 :
Parasitus quidam Golias nomine, nostris diebus gulositate pariter et dicacitate famosissimus, qui Gulias melius, quia gulæ et crapulæ per omnia deditus, dici potuit. Litteratus tamen affatim, sed nec bene morigeratus, nec disciplinis informatus, in Papam et curiam Romanam carmina famosa pluries et plurima, tam metrica quam rythmica, non minus impudenter quam imprudenter evomuit.
Vide Seldenum ad Fletam pag. 524. Thom. Wright in Prolegom. Poem. Walteri Mapes pag. 9. sqq. et Haltaus. Glossarium German. col. 1704.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 117. Chartoph. reg. ch. 176 :
Anthonius de Sagiaco se gerens pro ribaldo, et se dicens de ordine seu statu Goliardorum seu buffonum, et ad causam hujusmodi super qualibet muliere uxorata adulterante sibi competere et posse exigere quinque solidos, et pro eisdem dictam talem mulierem de suo tripede pignorare, de talique et alio vili questu, quem sub umbra ribaldiæ, Goliardiæ seu buffoniæ hujusmodi a simplicibus mulieribus, licet probis,... procurabat sibi dari, vivebat.
Cum autem hujusce artis sit proprium alios fallere et decipere, hinc nostris Goliardie, et Poetis Provincialibus Gualiament, pro Fallacia, fraus ; unde Galiadour, iisdem Deceptor, fallax, ex Diction. Ms. Joan. Nostrad. ex museo Pr. de Mazaugues. Alan. Chartier in Poem. inscripto :
La belle dame sans mercy,
inter illius Opera pag. 521. :
Faulx amoureux au temps qui court
Servent tous de Goliardie.
P. Carpentier, 1766.
Guill. Figuiere circa initium 13. sæc. in Cantil. adversus Roman. :
Roma, verament
Say yeu ben sens dobtansa,
Qu'ab Gualiament
Rome, vraiement
Je scais bien, sans aucun doute,
Qu'avec tromperie
[]
De falsa predicansa
Lieures à turment
Lou bernage de Fransa,
Luenc de Paradis,
E'l bon roy Loys.
De fausse doctrine,
Vous livrés à tourment
Le sang royal de France
Loing de Paradis
Le bon roi Louis.
Guill. de Turre Petragor. in Cantil. :
Perqu'yeu ab cor Galiadour.
Pourquoy moi avec un cœur trompeur.
Idem in alia :
Se gardan et an paor
Dels lairos et des trichors,
An des fals Galliadors Las domnas.
Les dames se gardent et ont peur
Des traitres et des tricheurs,
Aussi bien que des faux trompeurs.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Goulardise, Scurrilis dicacitas, cavillatio, vulgo Plaisanterie, raillerie. Lit. remiss. ann. 1447. in Reg. 176. ch. 502 :
Jacotin Pouletz le print à moquer et dire plusieurs Goulardises.
Vide infra Gorgia 2.
P. Carpentier, 1766.
Goliardizare, Agere goliardorum seu helluonum more, illos imitari. Instruct. visitat. ordin. Cluniac. ann. 1494. in Lib. nig. prior. S. Petri Abbavil. fol. 530. r°. :
Armariola habentes et archas, in quibus, quod eis superest (de cibis) recondunt ; et propterea se ingurgitant et inebriant et Goliardizant, etc.
Et quidem Goliardus, Gall. Gouliart, pro Helluo, gulæ et vino deditus. Stat. S. Flori Mss. ubi de Interrogandis confitentibus fol. 15. v°. :
Circa gulam quæratur,... numquid Goliardus fuisti ?
Lit. remiss. ann. 1381. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 437 :
Firent mettre ledit Folleteste hors dudit hostel par leurs varlez, comme Gouliart et yvroin qu'il estoit. Gouliardois
vero, pro Histrio, in Mirac. Mss. B. M. V. lib. 2 :
Pour ce c'aucun sermoneeur,
Gouliardois et jougleeur, etc.
P. Carpentier, 1766.
Unde Gouliardeusement, ut ejusmodi farinæ homines decet, in Lit. remiss. ann. 1392. ex Reg. 144. ch. 35 :
Icellui Jamet appella l'oste coupereau,... en nommant tout oultre Gouliardeusement.
Vide Goliardus 1.