« »
 
[]« Gradare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 091c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRADARE
GRADARE, Judicare, definire. Tabular. Beriaci :
Rothonensis Abbas et monachi immiserunt nobis monachis Majoris-monasterii calumpniam super cellam nostram de Beriaco. Contigit autem dominum Apostolicum Urbanum in partes nostras Turonicas advenisse ; cui rem omnem manifestavimus. Judicatum est autem in præsentia ejus illos contra nos egisse parum juste... Mortuo domino Urbano, in cujus præsentia illa Gradata fuerant, dominus Paschalis qui ei successerat, ipse etiam in partes Turonicas devenit, etc.
Statuta Edwardi I. apud Rymer. tom. 2. pag. 261 :
Consules jurabunt Baillivo nostro et populo dictæ villæ, quod ipsi bene et fideliter Gradabunt et gubernabunt nos et populum dictæ villæ.
Leg. suspicor Gardare, Tueri, defendere. Vide Gardiare in Gardia 1.