« »
 
[]« Grammæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 096a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRAMMAE
GRAMMÆ, Lineæ. Auctor Mamotrecti ad lib. Judith cap. 10 :
Discriminavit, id est, capellos divisit, vel Grammam fecit.
Ubi Grammam fecit, i. lineam : est enim γραμμὴ Græcis linea : nam cum discriminantur capilli, fit in medio linea. Vide Grani. Apuleius de Herbar. virtutib. cap. 106. de Olusatro :
Thyrso molli, cavo atque celso, veluti scripturis notato, quas Græci Grammas vocant.
Accipitur etiam pro litteris, quas Græci γράμματα dicunt adeo pro ipsa Grammatica. Smaragdus in Grammatica MS :
Possis ut ignotos calles dinoscere Grammæ,
  Quos bene præteriti jam cecinere viri.
Infra :
Leniter ut currat tyronis cymba per altum,
  Quæ Grammæ pelagum cœpit arare libens.
Vetus Charta in Chronico Besuensi pag. 599 :
Limitis vitæ velocitas cogit ut memoranda quæque Grammis cartarum imprimantur, etc.
Alia Alberici Comitis Viromandensis ann. 959. apud Hemeræum, sic clauditur :
Scripsit has cartulæ Grammas Benedictus, jussus Humfredi Cancellarii.
Rab. Maurus Poëm. 8 :
Grammata sola carent fato, mortemque repellunt.
Grammus, Eadem notione. Testamentum Haimonis Dom. Burbonensis ann. 9. Ludovici ind. 3 :
Sicut per Grammos literarum dedi.