« Grammæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 096a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRAMMAE
GRAMMÆ, Lineæ. Auctor Mamotrecti ad lib. Judith cap. 10 :
Discriminavit, id est, capellos divisit, vel Grammam fecit.Ubi Grammam fecit, i. lineam : est enim γραμμὴ Græcis linea : nam cum discriminantur capilli, fit in medio linea. Vide Grani. Apuleius de Herbar. virtutib. cap. 106. de Olusatro :
Thyrso molli, cavo atque celso, veluti scripturis notato, quas Græci Grammas vocant.
◊ Accipitur etiam pro litteris, quas Græci γράμματα dicunt adeo pro ipsa Grammatica. Smaragdus in
Grammatica MS :
Infra :Possis ut ignotos calles dinoscere Grammæ,Quos bene præteriti jam cecinere viri.
Vetus Charta in Chronico Besuensi pag. 599 :Leniter ut currat tyronis cymba per altum,Quæ Grammæ pelagum cœpit arare libens.
Limitis vitæ velocitas cogit ut memoranda quæque Grammis cartarum imprimantur, etc.Alia Alberici Comitis Viromandensis ann. 959. apud Hemeræum, sic clauditur :
Scripsit has cartulæ Grammas Benedictus, jussus Humfredi Cancellarii.Rab. Maurus Poëm. 8 :
Grammata sola carent fato, mortemque repellunt.
Grammus, Eadem notione. Testamentum Haimonis Dom. Burbonensis ann. 9. Ludovici ind. 3 :
Sicut per Grammos literarum dedi.