« »
 
GRANATARIUS 1, GRANATARIUS 2.
[]« 1 granatarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 097a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRANATARIUS1
1. GRANATARIUS, Officium Monasticum, de quo sic Bernardus Monac. Cluniac. cap. 8. et ex eo Udalricus lib. 3. Consuetud. Cluniac. cap. 18 :
Secundus est qui annonam recipit, quem et Granatarium vocamus. Hinc, quando messis est tota collecta, Prior innotescit quanti modii de illa, et de illa Obedientia sunt venturi, et quod semel audit, usque dum sit redditum, in computo suo tenebit. Pistores sunt sub ejus manu, qui cum frumentum acceperint, duas species panis sunt reddituri, etc.
Johann. Iperii Chronicon S. Bertini apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 757 :
Secundum officium fuit Granatarii omnia Monasterii ædificia sustentare, vestes et salaria servientium Monasterio ac nunciorum, panem, cervisiam, ligna, turbones, minora luminaria per hospitium et cameras, ollas, patellas, pottos, scutellas, ac omnia utensilia providere debebat, et ad hoc deputaverunt ei territorium de Bourbourg, etc.
Vide Fletam lib. 2. cap. 82. § 1. et cap. 84. et supra Granarius.
P. Carpentier, 1766.
Recensetur etiam inter ministros ecclesiæ Conserannensis in Addit. ad reformat. ejusd. ann. 1472.
[]« 2 granatarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 097a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRANATARIUS2
2. GRANATARIUS, Publicanus, qui præest rei salariæ. Charta Renati reg. Sicil. comit. Provinc. ann. 1476 :
Fundamus, dedicamus ac dotamus..... super gabella salis ..... cum omnibus juribus et pertinentiis, proventibus et emolumentis quibuscumque, quos et quæ nos habere et quomodocumque percipere soliti sumus, per nos aut nostram curiam supradictam, nostrosque thesaurarios, Granatarios et officiarios.
Adde Concordat. Universit. Andegav. ann. 1553. Vide infra Granetarius 2.