« 1 granatarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 097a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRANATARIUS1
1. GRANATARIUS, Officium Monasticum, de quo sic Bernardus Monac. Cluniac. cap. 8. et ex eo
Udalricus lib. 3. Consuetud. Cluniac. cap. 18 :
Secundus est qui annonam recipit, quem et Granatarium vocamus. Hinc, quando messis est tota collecta, Prior innotescit quanti modii de illa, et de illa Obedientia sunt venturi, et quod semel audit, usque dum sit redditum, in computo suo tenebit. Pistores sunt sub ejus manu, qui cum frumentum acceperint, duas species panis sunt reddituri, etc.Johann. Iperii Chronicon S. Bertini apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 757 :
Secundum officium fuit Granatarii omnia Monasterii ædificia sustentare, vestes et salaria servientium Monasterio ac nunciorum, panem, cervisiam, ligna, turbones, minora luminaria per hospitium et cameras, ollas, patellas, pottos, scutellas, ac omnia utensilia providere debebat, et ad hoc deputaverunt ei territorium de Bourbourg, etc.Vide Fletam lib. 2. cap. 82. § 1. et cap. 84. et supra Granarius.
P. , 1766.
◊ Recensetur etiam inter
ministros ecclesiæ Conserannensis in Addit. ad reformat. ejusd. ann. 1472.