« Grandes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 097c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRANDES
GRANDES, Vibices flagrorum, interdum ipsæ flagellationes, quod catervatim instar grandinum
irruant. Quomodo τὰς τῶν μαστίγων νιφαΐδας dixit
Anonymus in Martyrio SS. Carpi et Papyli n. 9. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap.
10 :
Titionem ardentem ab igne dicto citius rapiens, Grandes sine numero infregit.Ibidem :
Flagello de pyrali rapto, nisi ei erecto ad ictum brachio occurrissent, Grandes incussissent.Rursus :
Si imperitorum aliquis claustri illius invasori Grandes infregisset, non ego curassem.Hinc
Grandinare, pro flagellare, castigare. Liber, cui titulus Aurora :
Gloss. Gr. Lat. χαλαζοϰοπῶ, Grandino. Vinea Grandinata, Grandine vastata, in Vita B. Simonis de Lipnica tom. 4. SS. Julii pag. 528.Carnis luxuriam Grandinat ira Dei.
Ingrandinare, apud eumdem Eckehard. cap. 3 :
Totis viribus a dorso Ingrandinat.Prudentius in Martyrio S. Romani :
Fortunatus lib. 3. de Vita S. Martini :Pulsatus ergo Martyr illa Grandine,Postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos.
Et mox :Martinum flagris et fustibus urget iniquis.
Ita grandinare, et ingrandinare, erit instar Grandinis, flagellorum crebris ictibus cædere. Verum quid hoc ad grandes ? quæ quidem vox ad illud me revocat, quod apud Vopiscum in Tacito legitur :Ipse tamen patiens, jaculorum Grandine pressus.
Nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, magnarum magistralium ictibus terrorique subjaceat.Ita enim in Palatino Codice legi monet Salmasius, ubi pro magnarum in Editiones manuum irrepsit. Sane Magnæ Vopisci, et Grandes Eckehardi eadem sunt. Gloss. Græc. Lat. :
Βαρεῖα, Grabis Grabida, Grandis. Βαρύ, Grande, Grave.Sed de vocum origine ac genuina notione alii forte melius divinabunt. Granate, Italis, eadem notione.