« »
 
[]« Grandes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 097c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRANDES
GRANDES, Vibices flagrorum, interdum ipsæ flagellationes, quod catervatim instar grandinum irruant. Quomodo τὰς τῶν μαστίγων νιφαΐδας dixit Anonymus in Martyrio SS. Carpi et Papyli n. 9. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 10 :
Titionem ardentem ab igne dicto citius rapiens, Grandes sine numero infregit.
Ibidem :
Flagello de pyrali rapto, nisi ei erecto ad ictum brachio occurrissent, Grandes incussissent.
Rursus :
Si imperitorum aliquis claustri illius invasori Grandes infregisset, non ego curassem.
Hinc
Grandinare, pro flagellare, castigare. Liber, cui titulus Aurora :
Carnis luxuriam Grandinat ira Dei.
Gloss. Gr. Lat. χαλαζοϰοπῶ, Grandino. Vinea Grandinata, Grandine vastata, in Vita B. Simonis de Lipnica tom. 4. SS. Julii pag. 528.
Ingrandinare, apud eumdem Eckehard. cap. 3 :
Totis viribus a dorso Ingrandinat.
Prudentius in Martyrio S. Romani :
Pulsatus ergo Martyr illa Grandine,
Postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos.
Fortunatus lib. 3. de Vita S. Martini :
Martinum flagris et fustibus urget iniquis.
Et mox :
Ipse tamen patiens, jaculorum Grandine pressus.
Ita grandinare, et ingrandinare, erit instar Grandinis, flagellorum crebris ictibus cædere. Verum quid hoc ad grandes ? quæ quidem vox ad illud me revocat, quod apud Vopiscum in Tacito legitur :
Nutritorem timeat, respiciat ad [] nutricem, magnarum magistralium ictibus terrorique subjaceat.
Ita enim in Palatino Codice legi monet Salmasius, ubi pro magnarum in Editiones manuum irrepsit. Sane Magnæ Vopisci, et Grandes Eckehardi eadem sunt. Gloss. Græc. Lat. : Βαρεῖα, Grabis Grabida, Grandis. Βαρύ, Grande, Grave. Sed de vocum origine ac genuina notione alii forte melius divinabunt. Granate, Italis, eadem notione.