« »
 
[]« Granea » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 098b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRANEA
GRANEA, Locus, seu ædes, ubi grana frumentaria reconduntur, nostris Grange. Polyptychus S. Remigii Remensis :
Est ibi domus ipsius Presbyteri, juncta Ecclesiæ, cum Granea.
Lex Aleman. tit. 81. § 2 :
Si enim domum infra curtem incenderit, aut scuriam, aut Graneam, vel cellaria, etc.
Baluzius habet Graniam, Puteanus Granario, Editio Basileensis Graneam in textu et Granarium ad marginem, haud dubie ex alio quopiam codice quam ex eo ex quo textus editus est, inquit Baluzius in Notis. Occurrit rursum § 5. in Addit. 4. Ludovici Pii § 93. in Charta H. Episcopi Tullensis apud Perardum in Burgundicis pag. 175. in Chartulario Ecclesiæ Ambian. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Granea, Frumentum, ut videtur. Gesta Guidonis Episc. Cenom. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 344 :
Statuentes, ut ipsi singulis annis unam oblitam et decimam vini, sicut unus Canonicus, et mensuram Graneæ, et xx. sol. ex marsupio Episcopi, aut ii. modios ex horreis habeant Episcopalibus.
Granea. S. Hieronym. in lib. 1. Paralipom. cap. 23 :
Primitiæ enim spicarum, quando dereferebantur, et grana comedebantur : quod genus cibi vulgo Graneas vocant.
Granica, ut Granea, Gall. Grange. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 5 :
Ad casas dominicas, stabulare, fenile, Granicam, vel tuninum recuperandum, pedituras rationabiles accipiant.
Formulæ vett. apud Bignon. form. 13 :
Cellaria, vel camera, et Granica, quicquid in eis habuit repositum, etc.
Polyptychus Floriacensis :
Debet unam carradam adducere de feno in Granicam senioris, etc.
Tabularium Ecclesiæ Carnotensis ann. 1206 :
Et quidquid juris habebat in Granica nostra de Chansery, etc.
Mox :
Unde statuimus, ut Canonici nostri in eadem Granica præbendas suas percipientes, etc.
Alia Ludovici Comitis Blesensis ann. 1199. ibid. n. 116 :
Major vero in Granica illa, quotiens opus est, tenetur quærere scopas, et palas, et vannos, et quæ ad mundandas segetes sunt vel erunt necessaria.
Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 128. v°. col. 1 :
Facit carropera et scutit xii. mod. de annona in [] Granica dominica et ducit eam ad Monasterium.
Occurrit in Polyptycho Monasterii Fossat. in parvo Chartulario S. Victoris Massil. et alibi non semel. Hinc, ut puto, emendanda Charta anni 746. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 9. ubi habetur :
Hoc est, casis, casalis, Gravicis, domibus, ædificiis, etc.
Legendum enim Granicis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Granica, f. Animalia quævis, ad Granicam, seu prædium rusticum pertinentia. Hugonis Abbat. Farfensis Epistola ann. 1019. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 528 :
De villula et de Ecclesia S. Benedicti, quæ est prope Monasrium Domini salvatoris, et omnia manualia ibidem, quæ dicuntur Granica.
Vide Manualia.
Grangia, pro area seu loco, ubi bladum teritur, quomodo Grange hodie usurpamus, in Charta Joannæ Comitissæ Flandriæ ann. 1222. apud Cousinum lib. 4. Hist. Tornac. cap. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grancea, Eodem intellectu. Chartular. S. Vandregesili tom. 2. pag. 1814 :
Innocentius Dei gratia Tuscul. Apostolicæ Sedis Legatus, etc. fraudem faciebant ; manipulos enim seu garbas, quos in carris ad Granceam adductos non ligatos inveniebant, decimare nolebant.
Similiter occurrit in Bullario ejusdem Monasterii fol. 23.
Granchia, Eadem notione, apud Rigordum anno 1182. Sugerius de Rebus in administratione sua gestis cap. 2 :
In introitu villæ novam Curiam cum Granchia nova erigi fecimus, ut in ea campipars universalis...... reponeretur.
Adde cap. 21.
Grancia, in Hist. Morimundensis Cœnobii in agro Mediolanensi lib. 1. pag. 259.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grangica, ut Grangia, Horreum. Tabularium Vindocinense Thuani Charta 88 :
Ex quibus scilicet arpennis unus est plaxitium, in quo domus habetur una, alter vero est ab exitu, ubi Grangica consistit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grantia, Eadem notione. Tabularium SS. Trinit. Cadom. fol. 28 :
In Horstrede habemus... damnum cum buro, duas Grantias... duos tassos garbarum.
Polyptychus Fiscamn. ann. 1235 :
Rogerius Ansrei tenet ix. acras terre, et debet facere submonitiones, et nammia capere, et Grantiam retegere et mundare.
Occurrit rursus apud Rymer. tom. 3. pag. 460.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Granchia, ut mox Grangia, Prædium. Chronicon Maurigniacense apud Duchesnium tom. 4. Hist. Franc. pag. 371 :
Miles... veniens ad extrema, torcularis cujusdam medietatem et pratum quoddam juxta hortum nostrum et terrulam ante Granchiam de Bellovidere sitam, quæ nobis valde necessaria erant, huic dedit Ecclesiæ.
Extractum Regesti magnorum dierum Campaniæ apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 241 :
Dicebant Prior et fratres de Bellorege ordinis de Valle-Scholarium, quod Lambertus dictus li Bouchus Miles quondam Camerarius Campaniæ, eisdem Priori et fratribus in fundatione Ecclesiæ suæ dedit et concessit singulis annis duos modios bladi... in quatuor Granchiis, quas habebat in castellania de Barro super Albam, percipiendos.
Pluries ibidem occurrunt promiscue Granchia et Grangia pro Prædio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grancia, Grangua, Eadem notione. Litteræ ann. 1231. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 542 :
Abbatiam Clarevallis et Granciam contiguam dicte Abbatie, Grangiam que dicitur ultra Albam, Grangiam que dicitur Bordahans, [] Granchiam que dicitur Cornanum, Granchiam que dicitur Bellinfayum.
Pag. 543 :
Tam ad dictam Abbatiam Clarevallis, quam ad dictas Granguas, cellaria, mansiones, etc.
Grangia, Prædium, villa rustica.
Grangiæ, ut ait Lindwodus, dicuntur a granis, quæ ibi reponuntur et sunt Grangiæ domus seu ædificia, ubi reponuntur grana, ut sunt horrea : sed etiam ubi sunt stabula pro equis, bostaria, sive præsepia pro bobus et aliis animalibus, caulæ pro ovibus, porcitheca pro porcis, et sic de aliis, quæ pertinent ad œconomiam, ut sunt loca deputata pro servientibus ad agriculturam, et opera rustica.
Vide Sanjulianum in Tornutio pag. 519. Innocentius III. lib. 1. Epist. pag. 119 :
Licet in eorum privilegiis inhibitum sit expresse, ne quis Archiepiscopus vel Episcopus, nisi in manifesta necessitate, in eorum Grangiis hospitetur.
Vita Caroli Abbatis Villanariensis cap. 3 :
Auxit insuper Conventum Monachis et Conversis, Grangias ædificiis et terris.
Monachus S. Mariani Autisiod. ann. 1143 :
Inter cætera beneficia perplura, quæ contulit, terram Grangiæ de Bosculo emit eis de proprio, idemque considerans locum nimiæ arctitudinis esse, non posse ordini suo congruas dilatari vel extrui officinas, etc.
Gregorius IX. in Constitut. pro Benedictinis :
Hæc autem nolumus ad illas Grangias, seu administrationes extendi, quæ curam animarum non habent, etc.
Occurrit passim apud Scriptores, Conradum Usperg. pag. 324. 325. Ed. 1540. Gervasium Abbatem Præmonstrat. Epist. 33. 35. 43. Lewoldum Northowium in Chron. Marcano ann. 1126. Rainardum Abbatem in Institut. Cisterciens. cap. 5. 8. 66. 70. Joan. Columbum lib. 3. de Episcopis Vivariens. n. 31. apud Mich. Germanum in Hist. S. Mariæ Suession. pag. 446. in primis Statutis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 1. in libro Usuum Ord. Cisterc. cap. 84. in Hist. Vizeliacensi lib. 3. pag. 530. in Bulla Joannis XXII. PP. apud Wadd. tom. 3. in Reg. n. 96. in Monast. Anglic. tom. 2. pag. 1029. 1040. in Legibus Alfonsinis part. 1. tit. 7. lege 33. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 81. 86. etc. MS. :
E nequedent ont tant erré,
Qu'il s'avoierent par un plantains,
De lés une Grange à Nonnains.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grangiola, Villula, prædiolum rusticum. Epistola Henrici Abb. Clarevallensis apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 581 :
Grangiolam illam.... modis omnibus destruit ; oves et boves omnemque substantiam, quæ in ea est, deprædatur.... Magistrum Grangiolæ Conversum... vapulaverunt, etc.
Grangiarius, Qui præest grangiæ, aut villæ, vel prædio rustico, Officium Monasticum. Fleta lib. 2. cap. 82. § 1 :
Nec sustineatur, quod Præpositus sit granatarius et Grangiarius simul.
Statuta Ordinis de Sempringham tom. 2. Monast. Angl. :
Grangiarius grangiæ habeat solatium, si necesse fuerit, qui videlicet provideat domui post eum.
Vide pag. 703. 713. 745. Charta Adami Episc. Meld. ann. 1289. e Chartul. ejusdem Eccl. :
Major faciet nobis vel Grangiario domus nostræ prædictæ a dictis hospitibus apud Berciacum reddi et solvi pecuniam expensarum.
Ita usurpant liber Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 81. 111. Joannes XXII. Papa in Bulla pro Abbatia Lurensi inter Instrum. tom. 1. Gall. Christ. pag. 91. col. 1. et Cæsarius lib. 5. Mirac. [] cap. 33. lib. 7. cap. 38. qui interdum et sæpe ejusmodi Monachos, Grangiarum magistros appellat, ut Custodes Grangearum, Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 378. Fermiers, Grangers, et Metaiers, iidem sunt in Delphinatus provincia. Vide Expillium Orat. 21. et Grangerius, suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grangearius, Ead. notione. Regestum Probus fol. 34 :
Dominus comes habet ad grangiam de Roncivi lx. sextar. terræ, etc. Item sunt ibidem xxxv. falcariatæ prati, quæ possent valere per annum, si darentur ad censam, viii. lib..... sed hæc omnia tenet Grangearius Comitis, quare non ponuntur cum alio valore castri.
Nihil necesse est dicam hic non agi de Monacho, ac proinde alios fuisse a Monachis dictos Grangiarios : quod jam ante observari potuit ex Charta Adami Episc. Meld.
Grangaticum. Hist. Episcoporum Autisiodor. cap. 49. extremo :
Deditque ad victum Canonicorum... similiter et debitum horreorum, id est, Grangaticum, quod ad se pertinebat, illis habere permisit.
Granchiagium, Eadem notione. Tabularium Priorat. Neronis villæ fol. 36 :
Quidquid habebat in decima de Fromunvilla, et Granchiagium, et tractum, et cætera omnia, quæ ad decimam pertinebant. Grangeage,
apud Expillium Orat. 21. pag. 244. Vide Granaticum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grangiagium, Eodem significatu. Testam. ann. 1292. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 65 :
Item Guigonem Alamandi filium meum mihi hæredem instituo, et jure institutionis sibi relinquo castrum meum de Raterio cum omnibus juribus, pertinentiis, appenditiis et dominicaturis dicti castri, cum omnibus et singulis, quæ habeo et possideo.... in omnibus parrochiis de Sievol, etc. salvo Grangiagio de quo superius ordinavi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Granerium, Eadem, ut videtur, notione. Testam. Beraldi domini de Rupeforti ann. 1383. apud Baluz. tom. 3. Hist. Arvern. pag. 325 :
Quadraginta solidos... ad opus ejusdem Vicariæ assideo et assigno... per heredes meos persolvendos in et super censibus et Granerio castri d'Albughos.
Vide Granerium suo loco.
Grangiaria, Officium Grangiarii, apud Cæsarium lib. 11. Mirac. cap. 2.