« Gritonator » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 113c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRITONATOR
GRITONATOR vel Gritonatus, Vocem corruptam esse suspicantur docti Editores. Hispanis
Grito est Quiritatus, clamor, fremitus : sed nihil ad hujus loci intelligentiam
pertinere videntur hæ voces ; unde ab Italico Gettare, pro Imponere, fucum facere,
quod hypocritarum est, accersiri atque adeo emendari potest vocabulum
Gritonator ; nisi pro Gritonatorum, legas Goliardorum, quod satis
arridet. Vita S. Facund. tom. 6. Aug. pag. 474. col. 1 :
Falsos autem prophetas et hypocritas et simulatos Christianos,... beatus Facundinus sicut viperas perhorrebat, eorum familiaritates et colloquia fugiens, non permittebat aliquam sectam talium hypocritarum et Gritonatorum, falsorumque spirituum, in sua ecclesia et diœcesi intrare et morari.