« Groinum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 114a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GROINUM
GROINUM, Idem quod infra
Gruinum. Charta Raynaldi Episc. Noviom. ann. 1177. in
Tabulario Abbatiæ Montis S. Martini, diœcesis Cameracensis :
Hæc autem ad Majoriam pertinere dicebat, tractum et custodiam terragii, Groinum, rehaltonem, garbas deligatas, cyrothecas, redemptiones terrarum, furnum et stalagium.Vide Grugnum.
P. , 1766.
◊ Inquisit. ann. circ. 1270.
in 1. Lib. nig. S. Vulfr. Abbavil. fol. 23. r°. : De articulo ubi dicit medietatem Groini ad se pertinere : dicunt ipsum ad hoc esse restituendum, hoc salvo quod garbæ, quarum vincula rupta sunt, quas dicebat ad Groinum ire debere, si in propriis vinculis religari non possent, ad Groinum, ut petebat, ire non debent. Nec est prætermittendum quod virtute hujus verbi, Groini, grapinum non intelligitur.Vide infra Gruinum.
P. , 1766.
Groinium, Eadem acceptione, in Charta ann. 1170. ex Chartul. A. eccl. Camerac. ch. 88 :
Et pro Groinio, quod suum major esse contendebat, amore pacis vj. frumenti raserias ad mensuram Duacensem habebit.Alia ann. 1187. ibid. ch. 100 :
In omni Groinio, in hautone, in procurationibus, etc.