« »
 
[]« 1 gruarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 118a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRUARIUS1
1. GRUARIUS, Primus cognitor, seu Judex causarum ad silvas et venationem attinentium, et delictorum, quæ in iis committuntur ; cujus appellatio ad Majorem Forestarium devolvitur, Gruier, Gallis, apud quos idem, secundum locorum discrimina, qui Verdier, Forestier, Chastellain, Concierge, Maistre Sergent, etc. ut est in Statuta Henrici III. de forestis ann. 1583. art. 22. Ex quibus pronum est vocis etymon, ex Germanico nempe Gruen, vel Groen, viridis, unde nostris Viridarius, idem qui Gruarius. Pithœus ad Consuet. Trecensem tit. 10. art. 9. a Gru, deducit, quod quemvis silvarum fructum sonat, ut sunt glandes, castaneæ, poma ac pira silvestria, quæ ad firmam dantur a Gruariis. Vide Grutum. Glaudius Mallevilleus in Comment. ad Constit. Silvar. art. 22. a Gruibus, improbanda cuivis omnino conjectura : alii a δρύς, quercus, deducunt. Id porro muneris viros primarios, atque adeo Militari cingulo donatos obiisse docet Santyonus pag. 84.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gruerius, Eadem notione. Edictum Philippi Pulcri Franc. Regis ann. 1291 :
Gruerii et forestarii in manibus suorum superiorum prestent juramentum secundum formam constitutionis prelibate.
Hujus officium non ad silvas solum et venationem, sed etiam ad aquas et piscationem pertinuisse docet Edictum Philippi Longi ann. 1138. ubi primum statuitur :
Que li Gruier gouverneront les eaues et les viviers, en la maniere qu'il souloient faire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gruierius. Charta anni 1226. ex Chartulario Sangerm. :
Ibi poterat venari, et Gruierius erat eorum.
Gruarium, Jus, quod ratione officii Gruariis competit :
Droit de Grurie.
Charta Philippi Aug. ann. 1218. apud Doubletum pag. 900 :
Gruarii vero nemoris prædicti habebunt quiete et sine aliqua consuetudine 60. arpennos nemoris prænominati pro Gruario suo.
Ex his emendanda Charta alia apud eumdem Doubletum pag. 889. ubi perperam Glaria, pro Gruaria habetur. Vide Raguellum in voce Gruerie, et Santyonum in Statutis pro forestis lib. 1. tit. 23. art. 1. et Cardinum Bretium de Regis superioritate pag. 181.
Gruaria, Officium Gruarii. Charta ann. 1265. in Hist. Guinensi pag. 378 :
Cum discordia verteretur super garda sive custodia et justitia ipsius Ecclesiæ, ac Gruaria nemorum ejusdem Ecclesiæ.
Confirmatio fundationis Monast. Veteris-pediculi[] ann. 1202. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1039 :
Droco de Melloto pater meus et domina Emengardis mater mea dederunt... Fratribus Grandimontis ordinis... omnimodam justitiam altam et bassam, et omne dominium, Gruariam, gardiam et garennam, quidquid habuerunt vel habere potuerunt, etc.
quæ totidem verbis repetuntur ibid. col. 1041.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grueria. Charta Guidonis Franciæ Buticularii pro Ecclesia Karoli loci ex Chartario ejusdem :
Dedi herbagium et glandem in omnibus nemoribus, in quibus habebam Grueriam... et ubicumque Grueria de Domnomartino adpertinere dignoscitur.
P. Carpentier, 1766.
Gruarius, Qui jus habet utendi foresta alterius. Charta Petri Meld. episc. ann. 1227. ex Chartul. Campan. fol. 186. v°. col. 2 :
Tenentur dicto decano et successoribus suis illa tredecim arpenta nemoris erga omnes usuarios et Gruarios, exceptis hominibus nostris, libere garentire. Gruyer,
Custos forestæ, in Lit. ann. 1357. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 632. art. 19 :
Le sire (de Bourlemont) doit avoir et mettre esdiz boys son Gruyer par dessus lesdiz forestiers ; et doit estre creuz ainsi comme il est s'il estoit à eulz, pour son fait.
Griaria, Idem quod Gruarium, vel jus, quod quis habet in foresta alterius. Charta Philippi Aug. ann. 1196. apud Doubletum pag. 892 :
Dedit in perpetuum Ecclesiæ B. Dionysii universa tam in traverso aquæ Meduntæ quam in teloneo villæ, et Griaria forestæ, qui dicitur Arthia, etc.
Tabular. S. Genovefæ Paris. ann. 1186 :
Cessimus et quitavimus, si quid habebamus nomine Griariæ in territorio prædictæ villæ : ita ut neque nos, neque hæredes nostri in perpetuum poterimus impedire vel disturbare colonos Ecclesiæ, quin libere et quiete per Canonicos Ecclesiæ possint colere, dirumpere et extirpare ubicunque voluerint in territorio prædictæ villæ.
Necrologium Ecclesiæ Parisiensis prid. Id. Dec. :
Eodem die ex statuto communis Capituli nostri celebrari debet anniversarium b. m. Theobaldi Comitis Trecensis, et prædecessorum suorum Comitum Campaniæ, pro quorum animabus Blancha Comitissa Trecensis et Theobaldus, filius ejus, cum Griariam in nemoribus B. Mariæ de Roseto vindicaret, per compositionem factam inter ipsos et Capitulum nostrum, omnia nemora supradicta extirpari, et domos seu villas ibidem ad voluntatem et dispositionem Capituli construi concesserunt.
Adde Probat. Hist. Castilion. pag. 32. 33. 53. et Hist. Drocensis pag. 241. necnon Chartam Simonis de Pissiaco ann. 1212. apud Martenium tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1106. etc.
P. Carpentier, 1766.
Grarie, in Charta Galcher. de Castel. ann. 1301. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 120. v°. col. 2 :
Nous avons baillié à nostre seigneur le roy par eschange et en non d'eschange toute la chace que nous aviens... ès bois, que nous avons en Grarie en la forest de Rie et ès bois, que nous avons ès bateys de Vilers ;... sans ce que nous ne baillons, ne avons baillié nus des treffons, des Graryes, des bateys, ne des forfais d'iciaus ; ains les retenons pardevers nous, et retenons les gardes desdites Graryes, des bateys et des usaiges, pour faire garder par nos sergens, comme nostre treffons.
Vide supra Griatoria ; modo tamen non idem sit quod supra Greagium et Greeria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Non solum in forestis, sed et in agris cultis jus griariæ primum viguisse [] declarat Charta ann. 1204. apud Duchesnium in Probationibus Hist. Monmorenciacæ pag. 65 :
Ego Radulfus Suessionensis dominus et Adelidis uxor mea notum facimus omnibus præsentem paginam inspecturis, quod compositionem quam dilectus filius noster Gaucherus de Castilione cum Abbate et Capitulo Dionysii fecit super Griaria de Trembleio, tam in nemore quam in Plano, concedimus in perpetuum tenendam sicut in Charta prædicti Gaucheri continetur.
Quin imo jus illud ad vineas et alias res sese extendisse mox patebit ex Charta anni 1268. in voce Gruagium laudata.
Griagium, Idem quod Griaria ; Gruage, in Consuet. Aurelian. cap. 1. art. 82. Charta S. Ludovici Regis ann. 1268. in Regesto Memorialium Cameræ Computor. Paris. fol. 269 :
Et forestam nostram et villam Pantecuriæ cum omnibus Griagiis ejusdem, etc.
Compotus Baillivorum Franciæ ann. 1268 :
Buticularius Silvanectensis pro Griagio suo boscorum Coye, etc.
Charta anni 1263. ex Tabulario Portus Regii :
Guillelmus de Meuduno armiger habet Griagium sive redditum et obventiones quascumque quæ sibi obvenire poterunt ratione Griagii in nemoribus constitutis in Castellania Montisfortis, quem æstimabat xxx. sol. Paris. vel amplius annuatim.
Occurrit præterea in Charta ann. 1275. pro Monasterio S. Germani de Pratis, et in alia anni 1204. in Probat. Hist. Castilion. pag. 34. necnon in Charta Philippi Franc. Regis ann. 1307. inter Probat. Hist. Comitatus Ebroic. pag. 29.
Les Griages de la Chastellenie de Meullent
, in altera Charta ejusdem Regis ann. 1298. ibid. pag. 23.
Gruagium. Charta ann. 1268. ex Tabulario Fossatensi f. 91 :
Omne Gruagium, quod habebant... in manerio de... tam in terris, vineis, nemoribus, quam in aliis rebus,
Aresta O. SS. ann. 1287. in Regesto B. f. 78 :
Ordinatum fuit, quod in omnibus forestis, in quibus D. Rex habet Gruagium, tertium et dangerium, etc.
Litteræ ann. 1358. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 315 :
Ledit concierge... doit prendre et parcevoir... tout le Gruage de tous les bois d'Yveline.