« »
 
[]« 2 guarda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 124c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUARDA2
2. GUARDA, Custos, Ital. et Hisp. Guarda, Gallis Garde. Parisii de Cereta Chronicon Veronense apud Murator. tom. 8. col. 632 :
Advocatus de Clavica Veronæ dedit castrum Vilimpentæ Communi Veronæ, et expulsit Guardas Communis Mantuæ, quæ erant et tenebant dictum castrum.
Potest hic intelligi Præsidium, Gall. Garnison, sed tum etiam res eodem redit : præsidiarii enim milites custodes sunt castri. Conventus Episcoporum Cæsaraugustanus ann. 1058. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 221. col. 1 :
Et ipsos castros mittat Ermengaudus Comes tertiam partem de opera et de Loger et de Guarda, quæ in eis erit necesse.
Charta ann. 1273. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 29 :
Si autem præpositus Paris. Guardas sive custodes, vel servientes ibidem posuerit.... ille super quem Guardæ vel custodes, etc.