![[]](img/image.png)
GUAYNA, Exsectio, canaliculus, incisura, Gall. Entaille, rénure, quia vaginæ,
Gall. Gaine, officium præstat : unde Guaynare, in ejusmodi vagina inducere.
Stat. ann. 1357. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 194. col. 1 :
Ad pedem dicti muri faciendi discoperiatur caminus, per quod exit aqua molendinorum, in quo camino fiant Guaynæ, in quibus possit Guaynari trappa, quæ ibi fiet.