« »
 
[]« Guia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 131c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUIA
GUIA, Metatio, limitum positio, Gall. Bornage. Charta Will. comit. Vienn. ann. 1222. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 186 :
Quitavi in perpetuum ecclesiæ Trenorchiensi... quicquid juris habet apud Villamnovam, quæ Silviniacus nominatur, secundum quod a supermanentibus patriæ divisum est et testificatum. Guia ista facta fuit a senioribus, quos nos ipsi ad hoc elegimus, a puteo qui est in medio villæ superius, versus Cusiriacum, etc.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Guiare, Metas ponere, limites defigere, nostris Guier, eodem sensu. Lit. procurat. ann. 1324. in Chartul. Arremar. ch. 168 :
Potestatem habentes ad metandum seu bonandum et Guiandum terras, justitias, prata, vineas, etc.
Charta ann. 1307. in Chartul. Pontiniac. pag. 172 :
Les trois parz (du bois) qui demeurent aussi comme elles sont arpentées, [] Guiées, départies et laiées.
Vide alia notione in Guida.