« »
 
[]« Guisatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUISATUM
GUISATUM. Testamentum Alfonsi II. Reg. Portugalliæ ann. 1208. apud Brandaon. tom. 4. Monarch. Lusitan. pag. 270. v°. :
Et de illo quod remanserit de ista mea tertia, mando, quod dent Ecclesiis pauperibus de regno meo et leprosis, sicut ipsi viderint pro Guisato.
Testamentum Sancii II. Reg. Portugall. ibid. pag. 278 :
Mando etiam omnibus domibus leprosorum de meo regno 500. morabit. et dividantur inter illos sicut viderint pro Guisato illi, qui meam mandam tenuerint.
Quæ verba Brandaon. ita vertit lib. 14. cap. 33 :
Et dividaos entre elles meu testamenteiro como vir que he meillor.
Galli dicerent, à leur Guise.