« »
 
[]« Guiscardus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUISCARDUS
GUISCARDUS. Eo cognomine vocatum Robertum Normannum Apuliæ Principem, ob vafritiem, annotant Willelmus Gemetic. lib. 7. cap. 3. et Robertus de Monte ann. 1129. At Leo Ost. lib. 3. Chr. Cas. cap. 15. ita appellatum fuisse per jocum narrat a Gerardo, cujus amitam conjugem duxerat. Vim vocis expressit Guntherus lib. 1. Liburini :
Cui propter sensus agiles, animique vigorem,
Cognomen Guiscardus erat.
Et Guillelmus Apul. lib. 2. Rer. Norm. :
Cognomen Guiscardus erat, quia calliditatis
Non Cicero tantæ fuit, aut versutus Ulysses.
Testatur præterea Joannes Tyreneus Guillelmi Apul. editor, nostra etiam ætate vulgo apud Normannos, cautos et astutos viros Guischards appellari. Atque inde ab astutia et prudentia Guiscardum fere semper commendat idem Apuliens. lib. 1 :
... Guiscardus ad omnia prudens.
Lib. 2 :
... Robertus et ingeniosus,
Scmper celsa petens, et laudis amans et honoris,
Si contingebat sibi palma, vel arte, vel armis,
Æque ducebat ; quia quod violentia sæpe
Non explere potest, explet versutia mentis.
Sic pariter Romualdus Salernitanus Archiepiscopus in Chronico MS. ann. 1085. ait, Robertum fuisse
callidum moribus, et admodum astuti et prudentis ingenii
.