« Gumphus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 138b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUMPHUS
GUMPHUS,
Gunfus, Gomphus, Conglutinatio, concatenatio. Papiæ ;
Junctura vel vinculum aliquorum corporum, Ugutioni, et Willelmo Britoni in Vocabulario. Acta S. Sebastiani n. 88 :
In cloaca illa, quæ est juxta Circum, invenies corpus meum, pendens in Gompho.Gumfus, habet Ordericus lib. 7. pag. 643 :
Quid referam de Sebastiano, quem sagittatum in cloaca suspenderunt Gumfo ?Acta S. Thyrsi n. 21 :
Quia ipsaGesta consulum Andeg. cap. 3. num. 26 :(simulacra)magis reguntur Gomphis ferreis, et plumbo, et saxo.
Cum ostio fusili, quod Gunfis et vertevellis et quatuor clavibus firmabatur.Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 11 :
At modo residui proceres profugarum usque ad Gonfos, seras, et pessulos omni substantia atque utensilibus addemnabant.Ita emendandus hic locus, pro ad confosceras. Magister Ægidius Corboliensis lib. de Pulsibus :
Joannes de Garlandia in Synonymis :Atropos excludit Lachesim, vitalia rumpitStamina, dissolvit Gumphos, vitamque relegat.
Alanus in Anticlaudiano lib. 7. cap. 1 :Est constructa polis, radius, cantus, rota Gumphis.
Idem de Incarnatione :Junctura tenui, Gumphis subtilibus aptat.
Hinc nostris vox, Gond, orta. Græcis γόμφος est clavus. Gloss. vet. Lat. German. et Gemma Gemmarum :Quæ sint vincla, quæ juncturæ,Qui Gumphi, quæ unio.
Gumphus Germ. ein HuffnagelVide Vertibella.(clavus quo ferrea sola equo suppingitur)vel uncus, vel est quilibet clavus.