« 2 guttteria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 143c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUTTTERIA
2. GUTTTERIA, Vitium, seu morbus gutturis ex male olentium aquarum potu contractus. Βρογχοϰήλη Græcis, Goitrie Gallis. Vita S. Gudilæ Virg.
n. 23 :
Omnesque descensuri ex eorum germine, plectantur nævo istiusmodi pœnæ, ut uterque sexus lapsante poplite jugiter claudicet, super hæc vero femineum Gutteria obscœnet.Eadem habet Baldricus in Chronico Camerac. lib. 1. cap. 16. Anso in Vita S. Ursmari Lobiensis cap. 8 :
Nata est infirmitas in collo ejus sæva nimis, quæ vulgo dicitur Grutteria.Rectius Ratherius cap. 5 :
Quæ Gutteria dicitur sermone Gallico.
Gutturosus, in leg. 12. § 1. D. de Ædilit. Edict. (21, 1.) Vetus Interp. Juv. Sat. 13 :
Tanquam si in Alpibus homines Gutturosos admireris, ubi tales sunt plurimi, nam lata et inflata colla habent.Miracula S. Thomæ Aquin. :
Puella a nativitate Gutturosa, quia tres gavanos habuit,Occurrit etiam apud Durandum lib. 7. Ration. cap. 19. n. 3. Alias Gutturosus, est λαίμαργος, in Gloss. Lat. Gr.
P. , 1766.
◊ Gormé nostris.
Vitæ Patrum MSS. : Dieu amés et Dieu reclamés,Qui si bele vous a fourmée,Se fuissés bochue ou Gormée,Espoir preude femme fuissiés.
Gutturna, et Gutturnia etiam dicitur idem morbus. Gloss. Isidor. :
Gutturnia, gutturis inflatio.Ugutio :
Gutturna, infirmitas gutturis, quæ solet inflatione gulæ evenire, unde Gutturnosus, illam habens infirmitatem.
Gutturnosus, Idem qui Gutturosus. Hincmarus in Vita S. Remigii :
Omnes, qui hoc egerunt, et de eorum germine nati fuerint, viri ponderosi fiant, et feminæ Gutturnosæ, etc.Gervasius Tilleberiensis MS. lib. 3. de Otiis Imperial. :
Est in Provincia Ebredunensi, quæ pars est regni Arelatensis, castrum de Bartes : in eo territorio fons scaturit, ex cujus aquæ potu ac lavacro curantur Gutturnosi.Vita MS. Caroli M. jussu Friderici Imper. exarata lib. 2. cap. 23 :
Febricitantes vero absque nomine et numero : caduci 65. Gutturnosi plures, etc.Inde etiam
Gutturnositas, in eadem Vita S. Gudilæ, et apud Guill. de Thoco in Vita S. Thomæ Aquin. n. 96 :
Cum haberet filiam Gutturnosam, et ipsam propter strumam gutturis maritare non posset.