![[]](img/image.png)
GYPSA, pro Dipsas, Serpens. Althelmus, de Laude Virginum cap. 26 :
Gypsa, semel ac iterum cap. 45 :Et iterum Gypsas spiris sinuata malignis,Cærula pestiferis extollit colla venenis.
Et lib. de 8. principalibus vitiis cap. 8 :Jusserat et Gypsam verbo torrente migrare.
Alvarus Cordubensis in Hymno in S. Eulogium :Hinc metuat multo Gypsam lacerare superbam.
Ita in MS. legi monet Ambr. Morales, qui vim vocis gypsam ignorans, versum sic emendavit :Rector dum populos docte reficeret,Gypsam cum doceret fragmine perdere,Turbam multiplici germine laureamGœlesti rutilus agmine provehit.
Quasi vas terrenum aut testaceum fractum, Legem Mahumeti esse diceret. Sed nihil mutandum fuerat. Gipsum dixit cap. 17 :Gypsum cum diceret fragmine prodere.
Passio S. Victoris Massiliensis :Nam Gipsum miseros quod dudum faucibus atrisSorbuit, etc.
Adde Vitam S. Bonif. cap. 1. apud Pertz. Script. tom. 2. pag. 355.Cum videas ipsum quod habes pro numine Gypsum.