« »
 
[]« Gypseæ fenestræ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 146a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GYPSEAE
GYPSEÆ Fenestræ. Matth. Silvaticus cap. 479 :
Lapis specularis, lapis Lunæ. Afroselinum, secundum Albertum, est lapis ad modum vitri perspicuus. Dicitur autem in Hispanorum urbe Segundia primitus inventus esse. Ego autem vidi illum abundantius inveniri in diversis partibus Theotoniæ : et vidi etiam in Gallia inveniri cum Gypso : quia est Gypsi extremitas quædam. Effusius autem scinditur in quaslibet partes tenues, et fiunt inde Fenestræ, sicut de vitro : nisi quod loco plumbi oportet ponere lignum.
Vide Isidor. lib. 16. cap. 3. lib. 19. cap. 10. Gypsearum Fenestrarum meminit Leo Ost. lib. 3. cap. 29. (al. 27.) 33. (al. 31.) 32. (al. 34.)