« »
 
[]« Gyrofalcones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 146c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GYROFALCONES
GYROFALCONES, vel Gyrofalci, ita vocantur
majores, fortiores, et velociores omnibus aliis falconibus
, inquit Fridericus II. lib. 2. de Arte venandi cap. 4. additque, ita appellatos
a hiero, quod est sacer, inde Gerofalco, id est, sacer falco
 :
vel a Kyrio, quod est dominus, inde Kyrofalco, id est, dominus falco, secundum Græcam linguam.
Alii a gyro faciendo, vel in gyrum falcando, ut Silvester Girardus in Topogr. Hibern. dist. 1. cap. 8. et dist. 2. cap. 13. cui concinit Albertus Magnus cap. 6. de Falconibus :
Major est asture, et minor aquila, et dicitur Gyrofalco a gyrando, quia diu gyrando acriter prædam insequitur, nec dignatur ad parva ; sed aves magnas insequitur, sicut grues, et cygnos et hujusmodi. Gyrfalci,
apud Crescentium lib. 10. de Agricult. cap. 14. Gerofalco, apud Rymerum tom. 2. pag. 1071. Girfalco, Girofalco, Girfalcus, apud alios. Vide Grifalco, et Graff. Thesaur. Ling. Fr. tom. 4. col. 236. voce Gir.