« Hæreditagium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 153c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAEREDITAGIUM
HÆREDITAGIUM, Pars, quæ hæredi obvenit. Charta Luitgeri postmodum Episcopi Mimigardens. :
Tradidi.... pro remedio animæ... dimidietatem hæreditatis meæ, quæ mihi jure paterno et lege hæreditaria... contingit.Litteræ Philippi Reg. Franc. pro Guidone Episc. Lingon. ann. 1285. tom. 4. Gall. Christ. inter Instr. col. 213 :
Quia dicta villa cum suis pertinentiis de Hæreditagio carissimæ consortis nostræ Johannæ movere seu pertinere noscuntur.
Hæreditagium, Possessio, prædium, Heritage, in Constit. Sicul. lib. 3. tit. 8. Statuta reform. S. Claudii sub Nicolao V. PP. ann. 1448 :
Super quibus Hæreditagiis vel personis, cujus conditiones, quando et qualiter solvere debeant, ulteriorem declarationem faciendam ordinamus.Statuta Collegii Plæssei ann. 1466. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 386 :
Sed nec Hæreditagia, terras, dominia, vel jura ipsius collegii ultra novem annos ad firmam tradant, etc.Apud Anglos, hæres is tantum intelligitur, in quem prædia et res immobiles transeunt : res enim mobiles executorum sunt. Vide Hereditagium 2.