![[]](img/image.png)
HÆREDITANTES Homines, f. Manumissi, liberti, Hæreditantes
dicti, quod eorum id præcipuum erat privilegium, ut succedere possint ; nisi iidem sunt
qui Heresiotæ infra nuncupantur. Vide Hæresis 2.
Tabularium Eleemosynæ S. Pauli Viennensis :
Terminatur ab uno latere terra franchilium hominum, et ab alio terra Hæreditantium virorum, a tertio vero latere una stricta via, sicut istis terminis concluditur.Vide Hæredes 2.