« Hæreditantes homines » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 154a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAEREDITANTES
HÆREDITANTES Homines, f. Manumissi, liberti, Hæreditantes
dicti, quod eorum id præcipuum erat privilegium, ut succedere possint ; nisi iidem sunt
qui Heresiotæ infra nuncupantur. Vide Hæresis 2.
Tabularium Eleemosynæ S. Pauli Viennensis :
Terminatur ab uno latere terra franchilium hominum, et ab alio terra Hæreditantium virorum, a tertio vero latere una stricta via, sicut istis terminis concluditur.Vide Hæredes 2.