« »
 
[]« 1 hæreticatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 155b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAERETICATIO1
1. HÆRETICATIO. Liber Sentent. Inquis. Tolos. pag. 5 :
Prædicta Hæreticatio facta fuit circa instans festum S. Johannis Baptistæ.
Est autem Hæreticatio Ratio aliquem adscribendi in hæreticæ sectæ societatem, quæ apud Albigenses per manuum impositionem, quam vocant Consolamentum, fiebat. Erant et aliæ cæremoniæ quas nobis exhibet Codex MS. Biblioth. D. de Chalvet Senescal. Tolos. ubi de testimoniis in hæret. Albigenses :
Tunc dicti hæretici eumdem Raymundum infirmum hæreticaverunt et in sectam suam receperunt ; antiquiore hæreticorum videlicet R. Delboc tenente manus dicti infirmi junctas inter manus suas, et tenebant quendam caternum (i. e. librum) super caput ejus, dicendoque [] verba quæ ipse non intellexit, ut dicit, et faciendo genuflexiones suas coram dicto infirmo.
Et pag. 190 :
Petivit ab infirma si vellet fieri bona christiana, et si volebat facere bonum finem, quæ respondit quod sic : et tunc dictus homo posuit quoddam manutergium supra pectus dictæ infirmæ, et tenuit quemdam librum supra dictam infirmam et legit in eo, et postea fecit aliquas genuflexiones coram dicta infirma super quandam bancam.
Et pag. 249 :
Recepit ipsum et hæreticavit volentem et petentem... tenendo manus ipsius infirmi inter manus suas, et tenendo quemdam librum super ipsum infirmum, in quo legebat Evangelium B. Johannis,
In principio erat Verbum,
dictusque hereticus tradidit eidem infirmo unum filum subtile quo pro heresi cingeretur
. Et pag. 266 :
Facta Hæreticatione prædicta, ipse Guillelmus et omnes alii assistentes adoraverunt prædictos hereticos more hereticali dicendo,
Benedicite, coram ipsis.