« Hæretici » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 155a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAERETICI
HÆRETICI, ut est apud Papiam,
dicuntur, qui de Domino vel creatura, sive de Christo vel Ecclesia prave sentiunt, ac dehinc conceptam novi erroris perfidiam pertinaci pravitate defendunt. Iso in Glossis :
Hæreticus, qui sectam suam colit.S. Augustinus lib. de Utilit. credendi cap. 1 :
Hæreticus est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriæ principatusque gratia, falsas ac novas opiniones, vel gignit, vel sequitur. Ille autem, qui hujusmodi hominibus credit, homo est imaginatione quadam veritatis ac pietatis illusus.Facundus Hermianensis lib. 12. cap. 1 :
Scire igitur debemus, quod Hæreticum non faciat ignorantia, quæ doctrinæ veritatis contutumax non est, sed potius obstinata defensio falsitatis. Ad hanc obstinationem pertinere dicimus, immo principatum in ea tenere firmamus, illas etiam doctrinas, quas quidam non minus intelligendo scripturas divinas, sed eis aperte resistendo, sola præsumptione spiritus condiderunt, sicut Manicheus et Origenes, et cæteri, qui non ut alii sequentes eorum intentionem, in abstrusis quæstionibus erraverunt, sed super illas elati, melius se crediderunt vel sapere, vel dicere.Eodem cap. :
Non igitur hæresis dicenda est, nisi contradictio superborum pervicax, quæ sibi, ne aliud sapiat, interdicit, et admonita contemnit adquiescere veritati. Illa magis contumaciter ab Ecclesia separari diligit, vel in ea dolose latere, quam pravam mutare sententiam.Quippe, ut ait Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Eutychem :
Præventus falsæ opinionis errore humanus auditus, ad veri rationem percipiendam durus et perdifficilis invenitur, quantiscumque testibus urgeatur. Mavult enim pravi dogmatis sententiam, qua semel infectus est, perversus vindicare, quam hanc eandem tantis divinarum humanarumque legum auctoritatibus refutatam salubrius immutare.Hugo Rotomag. lib. 1. contra hæretic. cap. 6 :
Hæresis error ille vocatur, qui pertinax esse probatur.Petrus Damiani lib. 1. Ep. 13 :
Non error Hæreticum, sed pervicax obstinatio facit : nec omnes Hæretici dicendi sunt, qui opinantur errorem, sed qui pertinaciter et audacter prædicant falsitatem.Adde Ep. 16. lib. 5. Epist. 18. et lib. 8. Ep. 7. Robertus Episcop. Lincol. apud Matth. Westmonast. ann. 1253 :
Hæresis est sententia humano sensu electa, Scripturæ sacræ contraria, palam edocta, pertinaciter defensa : hæresis enim Græce electio est Latine.Concilium CP. can. 6 :
Αἱρετιϰοὺς δὲ λέγομεν τούς τε πάλαι τῆς ἐϰϰλησίας ἀποϰηρυχθέντας, ϰαὶ τοὺς μετὰ ταῦτα ὑφ᾽ ἡμῶν ἀναθεματισθέντας, πρὸς δὲ τούτοις ϰαὶ τοὺς τὴν πίστιν μὲν τὴν ὑγιῆ προσποιουμένους ὁμολογεῖν, ἀποσχίσαντας δὲ ϰαὶ ἀντισυνάγοντας τοῖς ϰανονιϰοῖς ἡμῶν ἐπισϰόποις.Vide S. Augustinum lib. 18. de Civit. Dei cap. 51. et Epist. 162. legem 28. Cod. Th. de Hæreticis (16, 5.), Isidorum lib. 8. cap. 3. cap. 26. de Verbor. significat. etc. Quibus hæc addo ex Libello Precum Marcellini et Faustini pag. 70. de variis hæreticorum nominibus :
Quis nesciat illius cognomentum tribui sectatoribus, cujus et nova aliqua doctrina transmissa est ad discipulos ex auctoritate magisterii ?
Hæreticus Vestitus, Convictus, qui palam hæresim profitetur :
Perfecti Hæretici seu Vestiti,in Concilio Biterrensi ann. 1246. Statuta Simonis Comitis Montisfortis :
Nullus Hæreticus Vestitus et reconciliatus habeat licentiam remanendi in villa, in qua conversabatur, in illa perversa professione ; sed extra villam poterit conversari, ubi Comes permiserit.Concilium Narbonense ann. 1227. can. 16 :
Hæretici Vestiti, vel notati, aut suspecti, etc.Adde Concilium Tolosanum ann. 1229. can. 10. et Biterrense, ann. 1246. can. 13. Guill. de Podio-Laurentii cap. 42 :
Comes et Episcopus pernoctarunt pro capiendis exploratis sibi hæreticis in montanis, quibus Dominus tradidit 19. Hæreticos Vestitos inter viros et mulieres.Adde cap. 46. Hæreticis vestitis opponi videntur Hæretici crediti, seu qui creduntur hæretici, et hæresim palam non profitentur, apud eumdem cap. 48. Vide Credentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hæreticare, Hæreseos notam alicui impingere. Literæ Johannis de Thurena ann. 1429. apud
Marten. tom. 2. Anecd. col. 1725 : Ad incitationem seu requestam quorumdam... eum(Benedictum)utique probum et sanctum virum verum summum Pontificem, ut præmittitur, criminantium et Hæreticantium de hæresi.
Hæreticare, Hæreticum facere. Guillelmus de Podio-Laurentii in Præfat. Chron. :
Et hæretici in tanta reverentia habebantur, quod habebant cæmeteria, in quibus, quos Hæreticaverant, publice tumulabant.Liber Sententiarum Inquis. Tolos. apud Philippum Limborc. Hist. Inquis. :
Tempore infirmitatis suæ de qua obiit, fuit per Petrum Auterii et Amelium hæreticos Hæreticata et recepta ad sectam ipsorum.Codex MS. e Biblioth. D. Senescal. Tolos. de Testimoniis in hæret. Albigenses :
Tunc dicti hæretici eumdem Raymundum infirmum Hæreticaverunt et in sectam suam receperunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hæretizare, Hæretice sentire. Vita S. Aldhelmi tom. 6. Maii pag. 87 : Quidam Britonum nomine tenus Præsules Hæretizabant de paschali termino et de aliis pluribus ecclesiasticæ orthodoxitatis institutionibus.Utrum vero isthæc Britonum consuetudo ad hæresim pertineat, fuse disputant Bollandistæ ad Vitam S. Colmanni Episc. Lindisfarnensis 18. Febr. § 2.